アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXIII 第III巻 第XXIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 966A · 12 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.23.1

1

Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos his artibus praesidere, curare: immo sub illorum posita esse tutela omnia, quae administramus, quae gerimus: atque, ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari.

PL 5, 966A

あるいは諸君はもしやこう言うのではないか——神々は技芸そのものの作り手ではなく、これらの技芸を司り世話するのだ、と。いや、我々が営むこと、行うことのすべては彼らの庇護のもとに置かれており、それらがよく首尾よく運ぶように、彼らの配慮によって図られているのだ、と。

Disputationes adversus gentes 3.23.2

2

Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea, quae obimus, quae gerimus, aut in negotiis periclitamur humanis.

PL 5, 966A

これは、我々が携わり行うこと、あるいは人間の事業において我々が危険に晒されることが、つねに意にかなった意図どおりに運ぶのであれば、なるほど理にかない、もっともらしく語られているように見えるだろう。

Disputationes adversus gentes 3.23.3

3

Cum vero in contrarium quotidie res vertantur, neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit.

PL 5, 966A

だが実際には、事は日々逆へと転じ、行いの結末は意図した目標に応じることがないのだから、神々が我々の守護者として存在すると言うのは戯れ言にすぎない。そうした神々を作り上げたのは我々の憶測であって、確かめられた真実がそれを捉えたのではないのである。

Disputationes adversus gentes 3.23.4

4

Per maria tutissimas praestat Portunus commeantibus navigationes: sed cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas?

PL 5, 967A

ポルトゥヌス(港の神)は海を渡る者たちに最も安全な航海を約束する。ならばなぜ、狂おしい海はかくも頻繁に、無惨な難破の破滅を彼らにもたらすのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.5

5

Salutaria, et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios exitus cur assidue vertitur placitorum inopinata mutatio?

PL 5, 967A

コンスス(思案の神)は我々の思案に有益で確かな助言を授ける。ならばなぜ、決めたことが思いもよらぬ変転によって、絶えず正反対の結末へと転じるのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.6

6

Armentorum, et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: et cur saeva contagia, et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant?

PL 5, 967A

パレスとイヌウスは牛馬や羊の群れの守護者としてこれを司る。ならばなぜ、彼らは敵意ある怠慢のうちにあって、残虐な伝染病や疫病を夏の放牧地から遠ざけようと心を配らないのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.7

7

Flora illa meretrix, et sancta obscoenitate ludorum, bene curat ut arva florescant: et cur quotidie gemmulas, et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus?

PL 5, 967A

かの娼婦フロラは、その見世物の卑猥さゆえに聖なるものとされているが、畑を花咲かせることをよく計らう。ならばなぜ、日々つぼみや萌え出た若草を、この上なく害をなす寒気が焼き尽くし枯らしてしまうのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.8

8

Puerperiis Juno praeposita est, et auxiliatur genitricibus foetis, et matrum intereunt cur quotidie millia parricidalibus nixibus interemptae?

PL 5, 968A

ユノは出産を司り、身ごもった母たちを助ける。ならばなぜ、日々幾千もの母たちが、親殺しとなる出産の苦しみに殺されて命を落とすのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.9

9

In tutela Vulcani est ignis, et materies ejus in illius regimine constituta est: et cur aedes frequentissime sacras, atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate collabi?

PL 5, 968A

火はウルカヌスの守護のもとにあり、その燃料も彼の支配下に置かれている。ならばなぜ、彼はいと頻繁に、聖なる神殿や都市の一角が、炎の貪欲さによって灰へと崩れ落ちるのを許すのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.10

10

Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius, et cur obliquata, dubia, cur obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque responsa?

PL 5, 968A

ピュティオスの神すなわちアポロは占う者たちに占いの知識を授ける。ならばなぜ、彼はしばしば遠回しで疑わしい神託を、なぜ暗闇の霧に沈んだ神託を与え、下すのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.11

11

Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora?

PL 5, 969A

アエスクラピウスは医術の務めと技を司る。ならばなぜ、数々の病や不調はいまだ健康と無事の域に至ることができず、それどころか治療する者たちの手のもとでかえって悪化するのか。

Disputationes adversus gentes 3.23.12

12

Curat Mercurius ceroma, pugillatibus et luctationibus praeest: et cur invictos omnes non perficit, quibus praeest? cur unius in officio praesidatus, hos victoriae compotes, alios vero perpetitur ignominiosa infirmitate rideri?

PL 5, 969A

メルクリウスはケローマ(格闘場の油泥)を司り、拳闘と格闘とを支配する。ならばなぜ、彼が司る者たちすべてを無敵の者へと仕上げないのか。なぜ、同一の務めの司る座にありながら、ある者たちには勝利を得させ、また別の者たちには恥ずべき弱さゆえに嘲られるのを許すのか。