Disputationes adversus gentes 1.20.1
An numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? Ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi vestra fuerint assertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias.
PL 5, 741Aあるいは、神々が諸君に対してさえも猛威をふるうのは、内なる傷によって駆り立てられた諸君が、彼ら神々の代わりに復讐へと立ち上がるためであろうか。そうだとすれば、神々は人間の後ろ盾を求めているのであり、諸君の弁護によって守られるのでなければ、自分たちの受けた侮辱を撃退し、防ぐことすらできない、ということになる。
Disputationes adversus gentes 1.20.2
Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi: atque in ultionem majestatis offensae intestinas exerant, experianturque virtutes.
PL 5, 741Aいや、むしろ、もし彼らが本当に怒りに燃えているのなら、彼らに己自身の力を発揮させるがよい。彼ら自身に自分を守らせよ。侵された威厳への復讐のために、内に秘めた力を振るわせ、その力を試させるがよい。
Disputationes adversus gentes 1.20.3
Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere, atque ab omni penitus coetu exterminare mortalium, aut si malum consilium est aggredi nos vi, emittant aliquod indignationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub coelo.
PL 5, 741A神々は、望むならば、酷暑によって、この上なく有害な酷寒によって、疫病をもたらす大気によって、病のこの上なく不明な原因によって、我々を死なせ、滅ぼし尽くし、死すべき者たちの群れからすっかり我々を根絶やしにすることができる。あるいは、もし力ずくで我々を攻めることが良からぬ策であるならば、彼らの憤りの何らかの徴を発するがよい。それによって、我々がこの天のもとに住むことを彼らがこの上なく厭うているのだと、すべての者に明らかになりうるように。