アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XLIV 第II巻 第XLIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 883B · 2 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.44.1

1

Sed sua, inquitis, voluntate, non regis jussione venerunt. At ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere, nec in praecipites labi permitteret voluptates?

PL 5, 883B

しかし、諸君は言う、魂は自らの意志によって来たのであって、王の命令によってではない、と。だが、それならば、全能の父はどこにいたのか。魂が立ち去ることを禁じ、まっさかさまに堕ちてゆく快楽へと滑り落ちるのを許さぬための、王たる崇高さの権威はどこにあったのか。

Disputationes adversus gentes 2.44.2

2

Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat (scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor), aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et decoris: millies, ut ignoscat, oraverim: universorum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere jus liberum, quas retenturas non esse integritatis suae habitum praevidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntarie venerint, an illius obtemperaverint jussioni: cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi, cessatione crimen fecerit proprium, et retentionis dissimulatione permiserit prius.

PL 5, 884A

というのも、もし彼が、場所の変転によって魂が堕落することになると知っていたなら――そして、あらゆる原因の定立者である以上、知っていたはずである――あるいは、魂に外から何かが加わって、その品位と美しさとを忘れさせることになると知っていたなら、私は千度でも、お許しあれと願いつつ言おう。万事の原因は、彼自身以外の何者でもない、と。なぜなら、彼は魂に自由にさまよう権利を持たせることを許したのであり、しかも、魂が己の全き有り様を保ちきれないであろうことを、あらかじめ見通していたからである。かくして、魂が自らの意志で来たのか、それとも彼の命令に従ったのか、まったく問うところがなくなる。というのも、禁ずべきであったことを禁じなかったことによって、彼はその不作為によって過ちを自らのものとし、引き止めることを見て見ぬふりにすることによって、あらかじめそれを許していたのだからである。