アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXX 第II巻 第XXX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 857B · 8 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.30.1

1

Sed memoratae apud inferos poenae, et suppliciorum generibus multiformes? Ecquis erit tam brutus, et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat, aut tenebras tartareas posse aliquid nocere, aut igneos fluvios, aut coenosis gurgitibus paludes, aut rotarum volubilium circumactus?

PL 5, 857B

しかし、冥界における刑罰、様々な種類の刑苦が語り継がれているではないか、と言うのか。だが、事の帰結を知らぬほどに愚かな者が、いったいどこにいようか——朽ちることなき魂に対して、タルタルスの闇が何か害をなしうる、あるいは火の川が、泥にまみれた沼の渦が、回り続ける車輪が、何か害をなしうると信じるほどに。

Disputationes adversus gentes 2.30.2

2

Quod enim contiguum non est, et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in coeno, saxorum imminentium casibus, et immanium montium operiatur ruinis, illibatum necesse est permaneat et intactum, neque ullum sensum mortiferae passionis assumere.

PL 5, 857B

なぜなら、接触されうるものではなく、崩壊の法則から遠く離れているものは、たとえ奔流する川々の炎にあらゆる方から取り囲まれようとも、泥の中に転がされようとも、迫りくる岩の崩落や、途方もない山々の崩れ落ちる瓦礫に覆われようとも、必ず損なわれず触れられぬままにとどまり、死をもたらす受苦の感覚を何ひとつ受けることがないからである。

Disputationes adversus gentes 2.30.3

3

Quid? quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit, et inaniter eam suscipi supervacanei operis difficultate declarat.

PL 5, 858A

さらに言えば、この思い込みは、罪を犯す自由そのものによって悪徳へと駆り立てるだけでなく、哲学そのものの存在理由をも取り去り、それが無用な労苦の困難さのゆえに空しく引き受けられているにすぎないことを明らかにするのである。

Disputationes adversus gentes 2.30.4

4

Nam si verum est, animas nullius esse participes finis, et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere: quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare, ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere immensae cupiditatis ardorem?

PL 5, 858A

というのも、もし魂がいかなる終わりにもあずからず、あらゆる世とともに永劫の永続の中を進んでゆくというのが真実であるならば、それによって生がいっそう窮屈で険しいものとなる徳目を軽んじ、捨て置いて、快楽に身を委ね、あらゆる種類の欲情を通して、際限なき欲望の熱情を抑えなく撒き散らすことに、いったいどのような危険があるというのか。

Disputationes adversus gentes 2.30.5

5

Ne deliciis marceat, et corrumpatur mollitudine vitiorum? Et qua poterit ratione corrumpi id, quod immortale, quod semper est, et nulli obnoxium passioni? ne sordescat, et polluatur actionum turpium foeditate?

PL 5, 858B

快楽によって萎え、悪徳の柔弱さによって腐敗することを恐れるというのか。しかし、不死であり、常にあり、いかなる受苦にも服さぬものが、いったいいかなる理によって腐敗しうるというのか。汚れ、恥ずべき行いの醜悪さによって穢されることを恐れるというのか。

Disputationes adversus gentes 2.30.6

6

Et qui poterit pollui, corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est, in quo nota se possit ipsius contaminationis affigere?

PL 5, 858B

しかし、物体的な実体を持たぬものが、いったいどうして穢されうるというのか。あるいは、汚れの痕跡そのものが刻みつけられうる空間が一切無いところで、汚染がいったいどこに座を占めうるというのか。

Disputationes adversus gentes 2.30.7

7

Rursus vero si animae lethi adeunt januas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est competens, cur expeti philosophia debeat: etiamsi verum est purgari hac animas, atque ab omni puras vitiositate praestari.

PL 5, 858B

他方また、もし魂が死の門へと至るのだというエピクロスの説が定めるとおりであるならば、たとえこれによって魂が浄められ、あらゆる悪徳から清らかにされることが真実であったとしても、哲学が求められねばならぬ十分な理由は、やはり成り立たない。

Disputationes adversus gentes 2.30.8

8

Nam si communiter obeunt, et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis: non tantum est erroris maximi, verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos appetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines jusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent, cum dies mortis advenerit, et corporalibus fueris vinculis exsolutus.

PL 5, 859A

なぜなら、もし魂も肉体もともに死に絶え、まさにその肉体のうちで感覚が失われ、生の力が消え去るのであれば、生まれながらの欲求を抑えつけ、生を狭苦しさの中に押し込め、本性に何も許さず、欲情が命じ駆り立てることを行わないでいることは、この上ない誤りであるばかりか、愚鈍な盲目でさえあるからである。死の日が訪れ、肉体という縛めから解き放たれたとき、これほどの労苦に見合う報いなど、お前を待ってはいないのだから。