アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XIX 第IV巻 第XIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1038B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.19.1

1

Nisi forte haec falsa, et ea, quae a vobis dicuntur, erunt vera. Quo argumento, quo signo?

PL 5, 1038B

ことによると、これらは偽りであり、諸君によって語られていることこそが真実であるということになるのだろうか。いかなる論拠によって、いかなる徴によって、そう言えるのか。

Disputationes adversus gentes 4.19.2

2

Cum enim homines utrique, et qui haec, et illa commentati sunt, fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte: arrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit, id libidinis et falsitatis arguere.

PL 5, 1038B

というのも、これらのことを著した者たちも、あれらのことを著した者たちも、いずれも人間であり、不確かな事柄について双方の側から論じられてきたのであるから、自分の気に入るところを真実であると言い、自分の心を害するところを放縦と偽りの咎ありとして非難するのは、傲慢な者のなすことである。

Disputationes adversus gentes 4.19.3

3

Per humani generis jura, atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis: Ex illo, atque ex illa matre Deus ille est proditus: nonne animi vestri sensus tangit humanum nescio quid dici, et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud ipsos, quicumque sunt, contrahatis deos: quod ex turpi concubitu creditis, atque ex seminis jactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscoenitatis exisse?

PL 5, 1038B

人類の掟にかけて、また死すべき者そのものの仲間にかけて問いたい。諸君が「かの神は、かの父と、かの母から生まれ出た」と聞き、読むとき、そこに人間的な何かとも知れぬものが語られており、地上の生まれの卑しさから発したものだと、諸君の心の分別は感じないのか。あるいは、諸君がそう考えているとして、いかなる者であれ神々のもとで何らかの不興を買うことになりはしないかという懸念を、いっさい抱かないのか。それは、恥ずべき交わりから、そして種の放出から、猥りがましさの働きによって、それまで知られなかった光のもとへと生まれ出たと諸君は信じているのだから。

Disputationes adversus gentes 4.19.4

4

Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, sane nativitatis expertes deos esse oportere censemus: aut si aliquos ortus habent, a Domino rerum ac principe, rationibus quas ipse novit, ipsos ducimus atque existimamus esse missos, immaculatos, castissimos, puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi, et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.

PL 5, 1039A

我々についていえば——誰かがことによると、我々がこの名の尊厳にふさわしいことを知らず、分からずにいると考えることのないように言っておくが——我々は、神々はまさしく生誕というものを免れているべきだと考えている。あるいは、もし彼らが何らかの生まれを持つのだとすれば、我々は、彼らが事物の主にして首長なる方によって、その方御自身が知るところの理によって遣わされた者であり、汚れなく、この上なく貞潔で、清らかであり、あの交わりの汚らわしさとは何であるかを知らず、かの首長なる方による産出は彼ら自身のところまでで終わっているのだと、見なし考えるのである。