アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XV 第III巻 第XV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 957A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.15.1

1

Quisquamne est hominum rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci? qui annorum in illis inesse discrimina? qui et pervarias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire, atque ab aestibus sese frigoribusque tutari?

PL 5, 957A

いったい、いくらかでも理性の味わいに触れた人間で、神々の体に毛や産毛が生えると信じる者があろうか。彼らのうちに年齢の差があると信じる者が。さまざまな覆いや衣の形をまとって歩き、暑さや寒さから身を守っていると信じる者が。

Disputationes adversus gentes 3.15.2

2

Quod qui habet verum, et hoc necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores: qui vel sacras eluant vestes, vel capillos imminuant sylvescentium crinium velleribus involutos.

PL 5, 958A

これを真実と認める者は、次のこともまた真実として受け入れねばならない。すなわち、神々の中には、聖なる衣を洗う洗濯屋も、生い茂る髪の毛の房を刈り込む理髪師もいる、ということを。

Disputationes adversus gentes 3.15.3

3

Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare? insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo, nec sine summae foeditatis horrore, mentis imaginatione concipere?

PL 5, 958A

それでは、これは恥ずべきことではなく、不敬と侮辱に満ちたことでもないというのか——死にゆく滅びやすい生き物の輪郭を、神々に与えるということが。まともな者ならば誰も、数え上げることも、詳しく述べることもあえてしないような、この上ない醜悪さへの戦慄なしには心に思い描くことすらできないような部位でもって、彼らを特徴づけるということが。

Disputationes adversus gentes 3.15.4

4

Hoccine est illud fastidium vestrum, sapientia haec arrogans, qua despuitis nos ut rudes, atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum patere?

PL 5, 958A

これが、諸君のあの高慢さであり、この思い上がった知恵であるのか——それによって諸君は、我々を無知な者として蔑み、神的な事柄についてのあらゆる知識が自分たちにこそ開かれていると考えているのは。

Disputationes adversus gentes 3.15.5

5

Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis inseruerint causis, easdemque quod species multo thure accipiant, et reliquo caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates: nec pudet his ora terreni animalis imponere: erroris alios, et stultitiae condemnare, et in erroris ejusdem similitudine ac vitio deprehendi.

PL 5, 958B

諸君はエジプト人の謎めいた慣わしを嘲笑う。物言わぬ生き物たちの姿を神的な事どもに結びつけ、その姿に多くの乳香をもって、その他の祭儀の備えをもって仕えていることを。ところが諸君自身は、人間の形像を、あたかも神々の力であるかのように崇敬しているのであり、地上の生き物の顔をこれに当てはめることを恥じもしない。他者を誤りと愚かさゆえに断罪しながら、その同じ誤りと欠陥のうちに、みずからも捕らえられているのである。