Disputationes adversus gentes 6.25.1
Quid enim, si verum, et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt, habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas, conspectu illorum posse frangi hominum vitia, et mores a maleficio temperari?
PL 5, 1213Aけだし、いかなる阿りもなく、ありのままに真実を見て取るならば、彼らの語るこれらの彫像のうちに、それを目にすれば人間の悪徳が打ち砕かれ、風習が悪事から矯められうると、古人が当然そう望み、そう考えたほどの、何か大いなるものが、果たしてあるだろうか。
Disputationes adversus gentes 6.25.2
Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat injectura mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere, ac malitiosas abjicere voluntates; fronte Janus ancipiti, aut dentata illa, qua insignitus est, clavis; riciniatus Jupiter atque barbatus, dextera fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem; Junonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitescens; deum mater cum tympano; cum tibiis, et cum psalteriis Musae; Mercurius pinnatus Argiphontes; Aesculapius baculo, Ceres mammis cum grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus; Mulciber fabrili cum habitu; aut fortuna cum cornu, pomis, ficis, aut frugibus autumnalibus pleno; semitectis femoribus Diana; aut ad libidinem concitans Venus nuda; Anubis canina cum facie; aut genitalibus propriis inferior Priapus.
PL 5, 1213A言うまでもなく、サトゥルヌスに帰せられたあの収穫の鎌は、死すべき者たちに恐れを起こさせ、彼らが平和な生を望んで送り、悪意ある意志を投げ捨てるようにさせるはずであった。両面の額を持つヤヌス、あるいは彼の徴である、あの歯のついた鍵。外套をまとい髭を蓄えたユピテルは、雷霆さながらに削り出された燃え木を右手に捧げ持つ。あのユノの帯、あるいは軍用の兜の下に身を隠す少女。太鼓を携えた神々の母。笛と竪琴を携えるムーサたち。翼を持つアルギポンテス(アルゴス殺し)のメルクリウス。杖を持つアエスクラピウス、豊かな乳房を持つケレス、あるいはリベルの右手に懸かる、酒を飲むための杯。鍛冶の装いをしたムルキベル。あるいは、果物と無花果と秋の実りとで満たされた角を持つフォルトゥナ。腿を半ば覆っただけのディアナ、あるいは欲情をかき立てる裸のウェヌス。犬の顔をしたアヌビス、あるいは自らの生殖器にさえ劣るプリアプス。