アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput II 第VI巻 第II章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1163A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.2.1

1

Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus, judiciique simus cujus, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque virtutum sapientes, justos, graves, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus accumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis se addicere, quod illis integritas inoffensae beatitudinis compleatur: ab affectibus cunctis, et cunctis perturbationibus liberos, non ira effervere, non ullis cupiditatibus, excitari, calamitatem irrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere voluntatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non votorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed quod magnarum est mentium pari pendere cunctos lance, et individuas cunctis benevolentias exhibere.

PL 5, 1163A

というのも、この「神」という名について我々がどう考え、いかなる判断を下しているかを諸君に知ってもらうために言うのだが、我々はこう考えている——もし神々が確かに存在するならば、重ねて飽くほど繰り返して言われるとおり、彼らはあらゆる完全な徳を備えた、知恵ある者、正しい者、重厚な者でなければならない。もし我々が彼らを人間的な称賛によって讃えることに何の落ち度もないのならば、彼らは内なる善によって強く、外部の支えに身を委ねることなく、何ものにも傷つけられぬ至福の完全性を満たされ、あらゆる情念、あらゆる動揺から自由な者でなければならない。怒りに沸き立つこともなく、いかなる欲望にも駆られることもなく、誰に対しても災いを下すことなく、人間の不幸から残酷な喜びを得ることもなく、前兆によって脅すこともなく、怪異な恐怖を見せつけることもなく、誓願の負い目によって人々を服従させ縛りつけることもなく、脅すような徴によって贖罪のいけにえを要求することもなく、大気の腐敗によって疫病や病を引き起こすこともなく、旱魃によって穀物を焼き尽くすこともなく、戦争の殺戮や都市の壊滅に関わることもなく、ある者たちには災いを望み、他の者たちの便宜に味方するということもない。そうではなく、偉大な精神に属することとして、すべての者を等しい秤にかけ、分け隔てなき慈愛をすべての者に示すのである。

Disputationes adversus gentes 6.2.2

2

Caduci enim generis, et infirmitatis humanae est, contrariis egere, eosque, quos tangat affectio, pati, dolere, diminui, sapientium scita et pronuntiata definiunt: nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis astricti sint, qui sint ullis perturbationibus mancipati.

PL 5, 1164A

実に、移ろいゆく種族、人間の弱さに属することとは、相反するものを必要とすることであり、情念に触れられる者は苦しみ、悲しみ、損なわれるものだと、賢者たちの定めと宣言は規定している。そして、いかなる動揺にも隷属している者は、死すべき者の法に縛られている以外にはあり得ない、とも。

Disputationes adversus gentes 6.2.3

3

Quod cum ita se habeat, qui possumus judicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti, et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere, nec potestatibus posse coelitibus applicari?

PL 5, 1164A

事がそのようであるからには、我々が神々を侮っていると、どうして判じられ得ようか。もし彼らが正しくなく、偉大な精神の称賛によって讃えられる者でないならば、我々は彼らが神として存在するとは認めないし、天の力に結びつき得るとも認めないのだから。