アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput VI 第III巻 第VI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 944A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.6.1

1

Et tamen, ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere caeterorum, quaecumque sunt, numinum: devotas etenim mentes et manus protendimus supplices, neque adspernamur, quocumque invitaveritis accedere: si modo discamus quinam isti sunt divi, quos nobis ingeritis, et quos par sit adjungi summi regis ac principis venerationi.

PL 5, 944A

とはいえ、誰であれ我々が意固地になって、ほかのどのような神々であれ、その誓約を引き受けることを拒んでいるのだと考えることのないように——我々は献身の心と嘆願の手を差し伸べており、諸君がどこへ招こうとも、それに近づくことを拒みはしない。ただし、諸君が我々に押しつけてくるその神々がいったい何者であり、いずれが至高の王にして君主への崇敬に並べられるにふさわしいかを、我々が知りえたならばの話である。

Disputationes adversus gentes 3.6.2

2

Saturnus, inquit, et Janus est, Minerva, Juno, Apollo, Venus, Triptolemus, Hercules, Aesculapius, atque alii caeteri, quibus magnificas aedes cunctis pene in urbibus religiosa consecravit antiquitas.

PL 5, 944A

サトゥルヌスだ、と彼らは言う。ヤヌスもそうだ、ミネルウァ、ユノ、アポロ、ウェヌス、トリプトレモス、ヘラクレス、アエスクラピウス、そしてそのほかの者たちだ——彼らのために、敬虔なる古の人々は、ほとんどあらゆる都市に壮麗な神殿を奉献したのである。

Disputationes adversus gentes 3.6.3

3

Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis, quae non modo illorum polluerent dignitatem, sed minime illos esse qualitatibus comprobarent adjunctis.

PL 5, 944A

諸君は、あるいは我々をこれらの神々への崇拝に招くことができたかもしれない——もし諸君自身がまず先に、恥ずべき考えの醜さでもって、彼らについてこのような作り話をこしらえなかったならば。それは彼らの威厳を汚すのみならず、付け加えられたその性質によって、彼らがおよそ神などではないことを証だてているのである。

Disputationes adversus gentes 3.6.4

4

Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus: immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus, et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas.

PL 5, 945A

というのも、我々はまずもって、次のことを信じるようには説き伏せられないからである。すなわち、かの不死にしてこの上なく優れた本性が性によって分けられており、その一部は男性であり、他の一部は女性であるということを。

Disputationes adversus gentes 3.6.5

5

Quem quidem locum plene jamdudum homines pectoris vivi, tam romanis litteris explicavere, quam graecis: et ante omnes Tullius romani disertissimus generis, nullam veritus impietatis invidiam, ingenue, constanter, et libere, quid super tali opinatione sentiret, pietate cum majore monstravit, a quo si res sumere judicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa: nec secundas, ut dicitur, actiones nobis ab infantibus postularet.

PL 5, 945A

この主題については、すでにとうの昔に、生きた精神を備えた人々が、ローマの文献においても、ギリシアの文献においても、余すところなく説き明かしている。とりわけすべてに先んじて、ローマ人のうちもっとも雄弁なるキケロは、不敬の誹りをいささかも恐れることなく、率直に、一貫して、自由に、この種の見解について自らがどう考えるかを、いっそう篤い敬虔さをもって示したのである。もし諸君が、彼から、言葉の美辞麗句ではなく、判断の真実によって書き記された事柄を汲み取ろうとするならば、この争いはすでに決着していたはずであり、幼子にひとしい我々に、いわゆる二度目の弁論を求めることもなかったはずである。