Disputationes adversus gentes 2.15.1
Quare nihil est quod nos fallat, quod nobis polliceatur spes cassas, quod a novis quibusdam dicitur viris, et immoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, Deo rerum, ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas, sapientes, doctas, neque ulla corporis attrectatione contiguas: quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus, boni, justi, et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem.
PL 5, 833Aそれゆえ、我々を欺くもの、空しい希望を我々に約束するものは何もない。すなわち、身の程を超えた自惚れに膨れ上がったある新手の者たちが説くところによれば——魂は不死であり、万物の至高の神に、その尊厳の位において最も近く、かの生みの父から発出したものであり、神的で、賢く、学識があり、肉体のいかなる接触によっても汚されることがない。そしてこれが真実で確かなことであるがゆえに、我々は完全なる方から、訂正の余地なき完全さをもって発出した者であり、咎めなく、それゆえ非難されることなく生き、善良で、正しく、まっすぐであり、いかなる悪徳をも持たず、いかなる欲望も我々を打ち負かすことなく、いかなる情欲も我々を辱めることなく、あらゆる徳の道筋を守り保っている、と。
Disputationes adversus gentes 2.15.2
Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus: non moribus, non opinionibus discrepamus: Deum omnes novimus, nec quot in orbe sunt homines, sunt sententiae totidem, neque infinita varietate discretae.
PL 5, 833Aそして、我々すべての魂が一つの源から流れ出ているがゆえに、我々は一致した同じことを考えるのであり、風習においても意見においても食い違うことがない。我々はみな神を知っており、世に人間がいる数だけ学説があるのでもなく、無限の多様さによって隔てられているのでもない、と。