Disputationes adversus gentes 7.17.1
Ecce si vos canes, necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint, si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae, pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto, deos putarent atque existimarent vos esse: sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis, aliisque de rebus, sed quibus ali moris est illis, et naturali appositione fulciri: audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem, an contumeliam potius esse judicaretis amplissimam: cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas: cum altaribus vestris darent asini foenum, paleasque libarent: cum imponerent canes ossa, et humani stercoris proluviem concremarent: cum ad ultimum porculi coenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum?
PL 5, 1238A見よ、もし諸君が——事柄をより明瞭に見て取れるようにするためには、ある仮定を立てる必要があるので——もし、犬と驢馬が、そしてこれらとともにセキレイが、おしゃべりな燕が、これらと並んで豚までもが、いくらか人間らしい感覚を得て、諸君を神だと思い、そう見なしたとしたら。そして彼らが、敬意のために諸君に祭儀を捧げようとし、それを他の材料、他の物からではなく、彼ら自身が養われる習わしのもの、彼らの本性に合ったもので支えようとしたとしたら——そのとき、燕が諸君に蠅を、セキレイが蟻を屠って聖別し、驢馬が諸君の祭壇に干し草を供え、藁を灌ぎ、犬が骨を積み上げ、人の糞尿を焼いて捧げ、そして最後には、豚どもが身の毛もよだつ、泥にまみれた汚水溜めから汲んだ汚泥を諸君に注ぎかけたとしたら——これを、諸君が敬意と判断するか、それとも、この上ない侮辱と判断するか、諸君から聞かせてもらいたい。
Disputationes adversus gentes 7.17.2
Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates, stercoribusque vos accipi inter atroces computaretis injurias?
PL 5, 1239Aそれでは、諸君の威厳が唾棄されることに諸君は怒り狂うのではないか。糞尿をもって遇されることを、むごい不正のうちに数え入れるのではないか。
Disputationes adversus gentes 7.17.3
Sed taurorum corporibus honoratis vos deos, et aliorum animantium caedibus: et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen futura sunt stercora, et exigui temporis contracta interjectione putescant?
PL 5, 1239Aしかし諸君は、牡牛の体によって、また他の生き物の屠殺によって、神々を敬っている。だが、これがあれと何ら変わるところがあろうか——それらの供物とて、いまはまだそうでなくとも、やがて糞となるはずのものであり、わずかな時の経過のうちに腐り果てるのだから。
Disputationes adversus gentes 7.17.4
Denique desinite supponere aris ignem, jam profecto cernetis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum coeli, et ex odoribus morbidis regiones consauciare vicinas: quae si vobis praecipiant dii curam in vestram, in valetudinem vertere; prandia inde, vel coenas solemni ex more conficere, longe fugiatis, execratique odoris genus veniam poscatis a superis, facturosque vos eis numquam talia sacra juretis.
PL 5, 1239B試しに、祭壇に火をくべるのをやめてみるがよい。そうすれば諸君はまさしく目にするだろう——諸君によって神々の敬意が増し加えられるとされるあの牡牛の聖なる臓物が、蛆虫にたかられて煮えたぎり、波打ち、天の状態を損ない腐らせ、病を招く臭気によって近隣の地方を傷つけるさまを。そしてもし神々が、それらを諸君自身の用と健康のために役立てるよう、すなわちそこから慣例に従って昼食や晩餐をこしらえるよう諸君に命じるならば、諸君は遠く逃げ去り、その呪わしい臭気の類を忌み嫌い、天上の神々に赦しを乞い、二度とそのような祭儀を彼らに行わないと誓うことだろう。
Disputationes adversus gentes 7.17.5
Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire, nec cui potentiae debeat nominis hujus vis subdi, appellatioque supponi?
PL 5, 1240Aそれでも、これは戯れではないのか。神とは何であるかを知らず、この名の力がいかなる権能に服し、いかなる呼び名に置かれるべきかを分かっていないことを、告白し、露わにしているのではないか。
Disputationes adversus gentes 7.17.6
Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et succis: et quia vobis jucunda et grata sunt ea, quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum affluere voluptates, latratorum et canum ritu ossis saevitias ponere, atque alludere porrigentibus saepius?
PL 5, 1240A諸君は新たな食物によって神々を増し加え、香気と肉汁によって神々に栄誉を添える。そして、諸君を養うものが諸君にとって快く好ましいがゆえに、神々もまたそれらの快楽に浸り、吠える犬どもの流儀そのままに骨をめぐる猛々しさを鎮め、差し出す者にしばしば戯れかかるものだ、と信じているのだろうか。