アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XVIII 第III巻 第XVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 961B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.18.1

1

Quid ergo, inquiet aliquis, non audit Deus? non loquitur? non ante se positas res videt? non intuetur? Suo forsitan genere, non nostro.

PL 5, 961B

それでは、誰かがこう言うかもしれない——神は聞かないのか、語らないのか、自分の前に置かれたものを見ないのか、見つめないのか、と。おそらくは、彼自身の仕方によってであり、我々の仕方によってではない。

Disputationes adversus gentes 3.18.2

2

Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus, aut suspicionibus indagare: quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas, et vanorum similitudines somniorum.

PL 5, 961B

というのも、これほど大きな事柄について、我々は真実の何ごとかを知ることも、憶測によって探り出すこともできないからである。そうした憶測が、我々のもとでは不安定で、当てにならず、空しい夢に似たものであることは明らかである。

Disputationes adversus gentes 3.18.3

3

Si enim dixerimus iisdem rationibus videre, quibus et nos videmus: sequitur ut intelligi debeat superjectas pupilis eum habere membranulas, connivere, nictare, radiis, aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere.

PL 5, 961B

というのも、もし我々が、神は我々が見るのと同じ仕方によって見る、と言うならば、次のことが理解されねばならないことになるからである。すなわち、彼は瞳の上に薄い膜を持ち、目を閉じ、まばたきをし、光線によって、あるいは像によって物を見て取り、あるいはすべての目に共通することとして、他の光の混じりなしには何ものもまったく見て取ることができない、ということが。

Disputationes adversus gentes 3.18.4

4

Quod ipsum similiter de auditu, ac de eloquii forma, et verborum prolatione dicendum est. Si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua irrepere vox possit sensum nunciatura sermonis: aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multijuga lingua sonos articulet, et vocem in verba conformet.

PL 5, 961B

そしてこれと同じことが、聴覚についても、言葉の形についても、言葉が発せられることについても言われねばならない。もし彼が耳によって聞くのであれば、その耳もまた、曲がりくねった通路によって穿たれていて、そこを通って、話の意味を告げ知らせる声が忍び入ることができるのでなければならない。あるいは、もし言葉が口から発せられるのであれば、歯を伴う唇を持ち、その打ち合わせと、幾重にも動く舌の動きとによって、音を分節し、声を言葉へと形づくるのでなければならない。