アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXII 第II巻 第LXII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 908A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.62.1

1

Neque illud obrepat, aut spe vobis aeria blandiatur, quod a sciolis nonnullis, et plurimum sibi arrogantibus dicitur; Deo esse segnatos, nec fati obnoxios legibus; si vitam restrictius egerint, aulam sibi ejus patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod Magi spondent, commendatitias habere se preces, quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad coelum contendentibus subvolare; neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato, divinas animas fieri, et ab legibus mortalitatis educi.

PL 5, 908A

また、少なからぬ生半可な物知りたちが、大いに己を誇りながら言うことに、諸君が欺かれ、あるいは空しい望みにへつらわれることのないように——曰く、自分たちは神から生まれた者であり、運命の法に縛られることはない、もしより厳しく生を律したならば、神の宮廷は自分たちに開かれており、人としての務めを終えた後には、何ものにも妨げられることなく、いわば父の座へと連れ戻される、と。また、魔術師たちが約束すること、すなわち自分たちには執り成しの祈りがあり、それによって和らげられた何らかの力が、天へと昇ろうと努める者たちに容易な道を用意する、ということにも欺かれてはならない。さらに、エトルリアが『アケロンの書』において約束すること、すなわち定まった動物の血を定まった神々に捧げることによって、魂が神的なものとなり、死すべき定めの法から連れ出される、ということにも欺かれてはならない。

Disputationes adversus gentes 2.62.2

2

Blandimenta haec cassa sunt, et inanium fomenta votorum. Servare animas alius, nisi Deus omnipotens non potest; nec praeterea quisquam est, qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est, et nullius temporis circumscriptione finitus.

PL 5, 909A

これらの甘言は空しく、空虚な願いを煽り立てるものにすぎない。全能の神のほかに魂を救うことのできる者はいない。そのほかに、魂を長命にし、永続の霊を与えることのできる者もいない——ただ、不死にして永遠であり、いかなる時の限界にも縛られない、かの神おひとりを除いては。

Disputationes adversus gentes 2.62.3

3

Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri, vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate ejus sint, et beneficii munere; qui fieri potis est, ut alii praestare, id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant, et majoris potentiae commodatum?

PL 5, 909A

というのも、真の神々であれ、あるいは噂と臆説によってそう言われているだけの神々であれ、すべての神々は、かの神の意志によって、その恩恵の賜物によって、不死にして永遠であるからである。それならば、他の神々が自分自身のあり方であるものを他者に与えることが、どうして可能であろうか。彼ら自身、それを他者のものとして、より大きな力から貸し与えられたものとして持っているにすぎないというのに。

Disputationes adversus gentes 2.62.4

4

Caedat licet hostias quantaslibet Etruria; humana sibi omnia sapientes negent; Magi cunctas emolliant et commulceant potestates; nisi a Domino rerum datum fuerit animis id, quod ratio postulat, idque per mandatum, multum postea poenitebit fuisse irrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.

PL 5, 909A

エトルリアがどれほど多くのいけにえを屠ろうとも、賢者たちが自分について人間らしいものすべてを否もうとも、魔術師たちがあらゆる力を和らげ、なだめすかそうとも——万物の主から、理性が求めるものが魂に与えられ、しかもそれが命によって与えられたのでなければ、滅びの感覚に近づき始めるとき、これを嘲笑の的としたことを、後になって大いに悔いることになるであろう。