アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXVI 第VII巻 第XXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1253A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.26.1

1

Sequitur, ut de thure, deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim, et mixta sunt cerimoniarum et haec genera, cultumque adhibentur in plurimum.

PL 5, 1253A

続いて、香と混じり気のない酒について、いかなる誇張もなく、いくばくかを語ろう。というのも、祭儀のこれらの種類は結びつき、混じり合っており、崇拝の行為において多くの場合に用いられるからである。

Disputationes adversus gentes 7.26.2

2

Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure; unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum, aut eorum acceptissimum voluntati.

PL 5, 1253A

まず第一に、まさにこの点について、我々は諸君に問い、尋ねる——香について、諸君はいったいどこから、いつ、それを知り、識ることができて、それが神々に与えられるべきものであり、あるいは彼らの意志にこの上なく受け入れられるものであると、正当にも考えるに至ったのか。

Disputationes adversus gentes 7.26.3

3

Novella enim propemodum res est, neque annorum inexplicabilis series, ex quo ejus notitia profluxit in has partes, et delubris meruit interesse divinis.

PL 5, 1254A

というのも、それはほとんど新しいものであり、その知識がこの地方へと流れ込み、神々の神域に立ち会うに値するようになってから、数えきれぬほどの年月が経っているわけではないからである。

Disputationes adversus gentes 7.26.4

4

Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis, quidnam esset thus, scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris nulla posita ejus mentio reperitur; neque genitrix et mater superstitionis Hetruria opinionem ejus novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus; neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret; neque ipse Romulus, aut religionibus artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci; ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum solemnium munia.

PL 5, 1254A

というのも、信じられ、伝えられているように英雄たちの時代においてさえ、香とは何であるかが知られていたわけではない。そのことは、昔の著述家たちによって確かめられるとおりであり、彼らの書物のうちには、それについて何の言及も見出されない。また、迷信の生みの親であり母であるエトルリアも、その考えも評判も知らなかった。そのことは、聖所の祭儀が示すとおりである。また、アルバの国が栄えたその四百年のあいだも、神事が行われるときに、誰かの用に供されることはなかった。またロムルスその人も、あるいは宗教の考案において巧みなヌマも、それが存在することも、それが生ずることも知らなかった。そのことは、厳粛な犠牲の務めを行うのに慣わしであった、敬虔な麦の粉(ファル)が示すとおりである。

Disputationes adversus gentes 7.26.5

5

Unde igitur coepta est usurpatio ejus assumi; aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam irruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit, locum sumeret in cerimoniis primum?

PL 5, 1254A

それでは、その使用はいったいどこから始められたのか。あるいは、古く旧来の慣習の中に、いかなる新奇なものが侵入し、これほど長きにわたって必要とされなかったものが、祭儀のうちに初めて場所を占めるようになったのか。

Disputationes adversus gentes 7.26.6

6

Nam si sine thure religionis officium claudicat, necessariaque vis ejus est, quae propitios faciat mitesque hominibus coelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit, qui, quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati, per incuriam neglexere libare.

PL 5, 1255A

もし、香なしには宗教の務めが不備となり、それが天上の神々を人間に対して好意的に柔和にするために必要な力であるとするならば、古人たちは罪を犯したのであり、いや、彼らの生涯全体が罪業に満ちていたことになる——神々の快楽にこの上なくかなうものであったはずのそれを、不注意によって捧げ損なったのだから。

Disputationes adversus gentes 7.26.7

7

Sin autem temporibus priscis neque homines, neque dii hujus thuris expetivere materiam, comprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit, et sine ullis novitas rationibus appetivit.

PL 5, 1255A

しかし、もし昔の時代には、人間も神々もこの香の材料を求めなかったのであれば、今日それがいたずらに、むなしく捧げられていることが証明される。古代がそれを必要と信じることはなく、新奇なものがいかなる理屈もなしにそれを欲したのだから。