Disputationes adversus gentes 1.63.1
Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria, quae nulli nec homines scire, nec ipsi, qui appellantur, dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae impertire muneribus, et in abditos recessus thesauri interioris inducere.
PL 5, 802Bそれはいったいいかなる、閉ざされた曖昧な密儀なのか、とお前は言うであろう。それは、いかなる人間も知りえず、世の神々と呼ばれる者たち自身すら、憶測や臆見のいかなる断片によっても触れることができない——ただ、あの方自らがこれほど大いなる知の恵みにあずからせるにふさわしいと認め、内なる宝の秘められた奥へと導き入れた者たちを除いては。
Disputationes adversus gentes 1.63.2
Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos, vel potestate inversa prohiberet?
PL 5, 803Aお前には、こう見えるのか——もしあの方が誰の手も己に及ぼされることを望まなかったなら、己が敵をおのが身から遠ざけるのに、権能を逆しまに用いてまで、この上ない力を尽くして努めねばならなかったはずだ、と。
Disputationes adversus gentes 1.63.3
Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet, non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit, aut labori? qui claudos faciebat incedere, is motus alligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat a tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere?
PL 5, 803A盲人に光を取り戻させた者が、もしそう望んだなら、目を見えなくすることができなかったであろうか。萎えた者に健やかさを与えた者が、萎えた状態にすることを、困難や労苦と見なしただろうか。足萎えた者に歩ませた者が、筋の硬直によって手足の動きを縛る術を知らなかったであろうか。死者を墓塚から引き出した者にとって、望む相手に死を命じることが至難であっただろうか。
Disputationes adversus gentes 1.63.4
Sed quia fieri ratio ea, quae fuerant destinata, poscebat: et hic in ipso mundo, nec modo quam gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas injurias in se hominum, puerilibus pro ineptiis ducens, manus in se porrigi ab immanibus passa est, durissimisque latronibus, nec reputandum putavit, quid illorum dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent.
PL 5, 803Aしかし、定められていた事柄の道理がそのようになされることを求めていたのであり、まさにこの世において、他ならぬこの仕方でなされたことによって、あの計り知れず信じがたい柔和さは、人間から己に加えられた不正を、子供じみた愚かさとして受け止め、残忍な者たち、この上なく非情な盗賊どもがおのが身へ手を伸ばすのを許した。そして彼らの大胆さが何をたくらもうと、それを勘定に入れるべきだとは考えなかった——ただ己の者たちに、あの方から何を期待すべきかを示しさえすればよかったのである。
Disputationes adversus gentes 1.63.5
Cum enim de animarum periculis multa, mala de illarum contra insinuator, magister atque auctor, ad officiorum convenientium fines, suas leges et constituta direxit: non superbiae factum comminuit? non libidinum extinxit flammas? non hiatum compressit aviditatis? non tela extorsit e manibus, atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit?
PL 5, 804Aというのも、魂の危難について多くのことを、またそれに逆らって魂を害する悪しきことどもについて〔底本は mala de illarum contra。contra の後に語が脱落しているらしく、文脈から解した〕教え諭す者、師であり創始者であるあの方は、己の法と定めとを、ふさわしい務めの目的へと方向づけたのだから——高慢の所業を打ち砕かなかったであろうか。欲情の炎を消さなかったであろうか。貪欲の口の渇きを抑えなかったであろうか。手から武器をもぎ取り、あらゆる悪徳の種をことごとく断ち切らなかったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.63.6
Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris affatu, non humanas miserias indolescens, omnes omnino crucibus et corporalibus affectos malis unica illa benignitate miseratus, reddidit et restituit sanitati?
PL 5, 804Aそして最後に、あの方自身は、柔和で、穏やかで、近づきやすく、親しく語りかけ、人間の惨めさを憐れむ者ではなかったか——責め苦と肉体の病苦に冒されたすべての者を、あの唯一無二の慈愛によって憐れみ、健やかさへと立ち返らせ、取り戻させたのではなかったか。