Disputationes adversus gentes 1.57.1
Non creditis scriptis nostris: et nos vestris non credimus scriptis. Falsa de Christo compingimus: et vos de diis vestris inania et falsa jactatis.
PL 5, 795B諸君は我々の書を信じない。そして我々も諸君の書を信じない。我々はキリストについて偽りを作り上げている、と諸君は言う。だが諸君は諸君の神々について空しく偽りのことを言い広めている。
Disputationes adversus gentes 1.57.2
Neque enim coelo Deus aliquis lapsus, aut suis res vestras commentatus est manibus, aut ratione consimili nostris rebus, et religionibus derogavit.
PL 5, 795Bというのも、いかなる神も天から降って来て、自らの手で諸君の事柄を書き記したこともなければ、それと同じような仕方で、我々の事柄と宗教とを貶めたこともないのだから。
Disputationes adversus gentes 1.57.3
Ab hominibus haec scripta: et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus: et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis.
PL 5, 795Bこれらは人間によって書かれたものであり、あちらもまた人間によって書かれ、死すべき者の言葉で語られたものである。だから、我々の記録者について言おうとすることは何であれ、諸君の記録者についても同じ言葉が、同じだけの重みをもって当てはまると心得るがよい。
Disputationes adversus gentes 1.57.4
Vultis vera esse, quae in vestris comprehensa sunt scriptis: et quae in nostris consignata sunt litteris, confiteamini necesse est vera. Falsitatis arguitis res nostras: et nos vestras arguimus falsitatis.
PL 5, 796A諸君は自らの書に収められたことが真実であってほしいと望む。それならば、我々の文書に記されたこともまた真実であると認めねばならない。諸君は我々の事柄を偽りだと難ずる。そして我々もまた諸君の事柄を偽りだと難ずる。
Disputationes adversus gentes 1.57.5
Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt, ac per hoc fidei et veritatis plenissima. Quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit, et non ipsa pepererit res eas, quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis.
PL 5, 796Aだが、我々のものの方がより古い、と諸君は言う、それゆえに信と真理とに満ち満ちている、と。まるで、古さこそが誤りのこの上ない母ではないかのように、また、その古さ自身が、神々にこの上なく忌まわしい汚名を、恥ずべき神話のうちに作り上げたあの事柄を産み落としたのではないかのように。
Disputationes adversus gentes 1.57.6
Ante millia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri, et credi? aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis, quam spatiorum inesse longinquitate distantibus?
PL 5, 796A一万年も前に、偽りが語られ信じられなかったなどということがありえようか。あるいは、隔たった遥かな時の彼方にあることよりも、近く隣り合ったことにこそ信が宿るのがいかにも真実に近いのではないか。
Disputationes adversus gentes 1.57.7
Testibus enim haec, illa opinionibus asseruntur, et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis, quam in antiqua obscuritate submotis.
PL 5, 796Aこちらは証人によって主張され、あちらは憶測によって主張されるのであり、遠い昔の闇に沈んだ事柄よりも、近い時代の事柄の方が虚構の少ないことは、はるかに起こりやすいのである。