Disputationes adversus gentes 1.65.1
O ingratum et impium saeculum! o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione paratum!
PL 5, 807Bおお、恩を知らぬ不敬な世よ。おお、信じがたい心の頑なさによって、己自身の滅びへとみずから備えられた世よ。
Disputationes adversus gentes 1.65.2
Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis, medicamen pollicens tale, quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis? non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia? non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen, nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita, atque amore incolumitatis incensi.
PL 5, 807Bもし、遠く隔たった、諸君の知らぬ地方から、誰か医者が諸君のもとへやって来て、諸君の身体からあらゆる病と不調とをことごとく防ぐような、そのような薬を約束したとしたら——諸君はこぞって競うように駆けつけないだろうか。あらゆる愛想とあらゆる敬意とをもって、慣れ親しんだ城壁の内へと迎え入れ、もてなさないだろうか。生涯の果てに至るまで、これほど数知れぬ身体の苦しみから免れさせると約束するその種の薬こそ、この上なく確かなものであってほしいと望まないだろうか、真実のものであってほしいと望まないだろうか。そして、たとえそれが疑わしい事柄であったとしても、それでも諸君は身を委ね、救いの望みを目の前にし、無事への愛に燃えて、見知らぬ飲み薬を飲み干すことをためらわないのではないか。
Disputationes adversus gentes 1.65.3
Eluxit, atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans, et praeconium salutare credentibus.
PL 5, 808Aキリストは、この上なく大いなる事柄の告知者として光を放ち、姿を現した。幸いなる吉兆を携え、信じる者たちに救いの告げ知らせをもたらしながら。
Disputationes adversus gentes 1.65.4
Quaenam est ista crudelitas, inhumanitasque tanta, quinimmo, ut verius loquar, fastidiosum supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti, non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis?
PL 5, 808Aこれはいったい、いかなる残酷さであり、これほどの非情さであろうか。いや、もっと正しく言うなら、傲慢な高慢さであろうか——これほどの賜物の告知者、これほどの恵みの運び手を、言葉の呪詛によって切り裂くだけでなく、重い戦をもって、あらゆる矢の雨と破滅とをもって追い詰めるとは。
Disputationes adversus gentes 1.65.5
Non placent ea quae dicit, et cum offensionibus audiuntur a vobis? pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur, et fatua dona promittit? ridete ut sapientes vos viri, et in suis erroribus fatuitatem relinquite volutari.
PL 5, 808Aあの方の語ることが諸君の気に入らず、不快の念とともに聞かれるのか。ならば、それを戯れの予言として数え入れておくがよい。この上なく愚かなことを語り、愚にもつかぬ贈り物を約束していると言うのか。ならば、賢明な人間らしく笑い飛ばし、その愚かさを、それ自身の迷妄のうちに転げ回るままにしておくがよい。
Disputationes adversus gentes 1.65.6
Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexpiabile bellum indicere nihil de te merito?
PL 5, 808Bこれはいったい、いかなる獣性であろうか——たびたび言われてきたことを繰り返すが——いかなる、これほど処刑人めいた欲望であろうか、お前に何ら功のないあの方に対して、贖いようのない戦を宣することは。
Disputationes adversus gentes 1.65.7
Dilacerare si detur, eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli, sed aequaliter benignus hostibus dicere, quidnam his salutis Deo portaretur a principe: quid esset facto opus, ut interitum fugerent, et immortalitatem consequerentur ignotam?
PL 5, 808Bもし許されるなら、その内臓を引き裂いてやりたいと望むこと——誰にも何の害も加えなかったばかりか、敵にも等しく慈愛深く、至高の神からいかなる救いが彼らにもたらされるかを告げ、滅びを逃れ、知られざる不死を得るために何をなすべきかを告げた、そのあの方に対して。
Disputationes adversus gentes 1.65.8
Cumque novitas rerum, et inaudita promissio audientium turbarent mentes, et credulitatem facerent haesitare: virtutum omnium dominus, atque ipsius mortis extinctor hominem suum permiserit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas, quas jamdudum acceperant de animarum salute, nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.
PL 5, 808Bそして、事の新しさと、かつて聞いたこともない約束とが、聞く者たちの心を乱し、信じる心をためらわせたとき、あらゆる力の主であり、死そのものを滅ぼす方は、己の人〔身にまとった人間〕が殺されるのを許した——それは、後に続く事柄によって、彼らがすでに久しく受け取っていた魂の救いについての希望が確かなものであることを知り、また、他のいかなる仕方によっても死の危険を免れることはできないと知るためであった。