Disputationes adversus gentes 1.26.1
Hoccine est, quaeso, audax illud facinus et immane, propter quod maximi coelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum? propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, irrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus objectatis?
PL 5, 746Aこれが、どうか教えてほしいが、あの大胆にして凶暴な凶行だというのか。これゆえに、いとも偉大な天の神々は、その怒りと憤りの棘を我々に向けるというのか。これゆえに諸君自身は、凶暴な欲望に襲われるやいなや、我々から財を剥ぎ取り、父祖の住まいから追放し、死刑を科し、拷問にかけ、八つ裂きにし、焼き殺し、そして最後には我々を猛獣と野獣の牙に投げ与えるというのか。
Disputationes adversus gentes 1.26.2
Quisquis istud in nobis damnat, aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi? aut Deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus?
PL 5, 747Aそれを我々のうちに断罪する者、あるいは何らかの告発に付されるべきだと見なす者は、誰であれ、たとえ自分ではどれほどの者と思っていようとも、人間の名で呼ばれるべきなのではないか。それとも、たとえ彼自身が幾千もの予言者たちを通じて自らは神であると公言していようとも、神と信じられるべきなのか。
Disputationes adversus gentes 1.26.3
Trophonius nos impios Dodonaeus aut Jupiter nominat, et ipse dicetur Deus, atque in ordine computabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis affingit, aut sibi torquetur majestatem ejus, cultumque praeponi?
PL 5, 747Aトロフォニオスが、あるいはドドナのユピテルが、我々を不敬虔と呼ぶ。そしてこの者——至高の王に仕える者たちに不敬の罪を着せ、あるいは、彼〔至高の王〕の威厳と礼拝が自分より上に置かれることに身を焼かれている者——が、神と呼ばれ、神々の列に数えられるというのか。
Disputationes adversus gentes 1.26.4
Delius Apollo, vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius, et is habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit, aut ignorat a nobis quotidianis ei precibus supplicari?
PL 5, 747Aデロスのアポロ、あるいはクラロスの、ディデュマの、ピレシオスの、ピュティオスのアポロが、神的な者と見なされるべきなのか——至高の支配者を知らず、あるいは我々が日々の祈りをもって彼に嘆願していることを知らないというのに。
Disputationes adversus gentes 1.26.5
Qui si pectorum secreta nesciret, nec quid in intimis sensibus contineamus, agnosceret: summum tamen invocare nos Deum, et ab eo quod postulamus orare, vel auribus potuit scire, vel ipsius vocis sono, qua utimur in precibus, noscitare.
PL 5, 748Aもし彼が胸の内なる秘密を知らず、我々が心の奥底に何を蔵しているかを認めなかったとしても、それでも我々が至高の神を呼び求め、彼に求めるところを祈っていることは、耳によって知ることもできたし、我々が祈りのうちに用いる声の響きそのものによって認識することもできたはずである。