アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXXVI 第II巻 第LXXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 933A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.76.1

1

Cum ergo, inquitis, omnipotenti serviatis Deo, et eum habere confidatis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas, atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?

PL 5, 933A

「では、汝らは全能の神に仕え、この神が汝らの救いと安全への配慮を持っていると信じているのに」、と諸君は言う、「なぜ神は、汝らがこれほど多くの迫害に耐え、あらゆる種類の刑罰と責め苦を被ることを許しているのか」。

Disputationes adversus gentes 2.76.2

2

Perquiramus et nos contra, cur et vos cum tantos et tam innumeros colatis deos, cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis conficiatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus, et procellis, quibus quotidie vos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae?

PL 5, 933A

我々もまた逆に問いたい。諸君はかくも多くの、かくも数え切れぬ神々を崇拝し、彼らのために聖なる神殿を建て、黄金で神像を象り、生き物の群れを屠り、乳香の満ちた祭壇の上で香箱をことごとく使い果たしているのに、なぜ諸君は、破滅をもたらす、いく通りもの運命が日々諸君を追い立てるあの数多の危難と嵐から、免れずにいるのか。

Disputationes adversus gentes 2.76.3

3

Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum genera, naufragia, ruinas, incendia, pestilentias, sterilitatem, amissionem pignorum, et proscriptionem bonorum, discordias, bella, simultates, captivitates urbium, et, sublatis ingenuitatibus, servitutes?

PL 5, 934A

なぜ、繰り返して言うが、諸君の神々は、かくも多くの病と病苦の種類、難船、崩壊、火災、疫病、不作、子らの喪失、財産の公売告示、不和、戦争、確執、都市の陥落、そして自由の身分を奪われての奴隷の身へと落ちることを、諸君から遠ざけようとはしないのか。

Disputationes adversus gentes 2.76.4

4

Sed et nobis in hujusmodi casibus minime auxiliatur Deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil enim est nobis promissum ad hanc vitam, nec in carunculae hujus folliculo constitutis, opis aliquid sponsum est, auxiliique decretum: quinimmo edocti sumus minas omnes, quaecumque sunt, parvi ducere, atque aestimare fortunae.

PL 5, 934A

だが、我々にとっても、このような災難において、神はほとんど助けとはならない。その理由は明白で、はっきりしている。この今の生については、我々には何一つ約束されていないからである。この肉塊の袋のうちに置かれた者たちには、何らかの助けが誓われ、援助が定められているわけでもない。それどころか我々は、あらゆる脅威をどのようなものであれ、取るに足らぬものとして軽んじ、運のうちにあるものとして見積もることを教えられているのである。

Disputationes adversus gentes 2.76.5

5

Ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, eam non timere, nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus e vinculis, et tenebrosam evadere caecitatem.

PL 5, 934A

そして、もし何らかのより重い力が襲いかかり、それによって死が必然的に訪れることになろうとも、それを恐れず、それから逃げないこと――そのほうが、より容易に肉体の縛めから脱し、闇の盲目から抜け出ることができるからである。