Disputationes adversus gentes 2.47.1
Sed si parens, etiam genitor animarum, inquitis, Deus non est, quo auctore progenitae, et qua sunt ratione prolatae?
PL 5, 887Aしかし、諸君は言う、もし神が魂の親でも、生みの父でもないとすれば、いったいいかなる作り手によって魂は生み出され、いかなる理によって世に出されたのか、と。
Disputationes adversus gentes 2.47.2
Si infucata vultis audire, nec ab aliqua vocis ostentatione deducta: item confitemur nos istud ignorare, nescire, scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum, quae in mundo sunt, omnium: et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium.
PL 5, 887Bもし諸君が、飾らぬ答えを、言葉の見せびらかしに導かれぬ答えを聞きたいと望むなら――我々もまた、これを知らず、分からぬと告白する。そして、これほど大いなる事柄の知識は、我々自身の弱さと脆さを超えるのみならず、この世にある力あるものすべての、そして死すべき者たちの思いなしによって自らを神威と僭称してきた者たちの弱さをも超える、と我々は考える。
Disputationes adversus gentes 2.47.3
Sed quas Dei negamus, cujus sint, debemus ostendere? Nihil istud necessario sequitur, non enim si negemus muscas, scarabeos, et cimices, nitedulas, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus regis: sequaciter postulandum a nobis est ut quis ea fecerit, instituerit que dicamus, possimus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et obtinere non esse a Deo superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia, et necessarias importantia laesiones.
PL 5, 887Bしかし、我々が魂を神のものであると否むなら、それでは誰のものであるかを示さねばならないのか。そのようなことが必然的に帰結するわけではない。なぜなら、もし我々が、蠅や甲虫や南京虫、ヤマネや象虫や蛾が全能の王の御業であることを否んだとしても、それらを誰が作り、誰が仕立てたのかを、我々が引き続いて言うよう求められるわけではないからである。というのも、我々は何の咎めも受けることなく、誰がそれらに起源を与えたのかを知らずにいることができ、しかも、これほど余計で、これほど空しく、いかなる理にも役立たず、それどころか時には害をなし、必然的な害悪をもたらすものが、より高き神から生み出されたのではないということを、なお主張し続けることができるからである。