アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXXIV 第IV巻 第XXXIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1069A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.34.1

1

Sed quid ego neglectas aliorum conqueror contumelias numinum? Ipse ille Jupiter, cujus vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et velut demens ac nescius, quas amiculas conjugi, quas uxori anteposuerit pellices, obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extulere prodigia, poetarum esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima: tantumque ab officio religionum, quas inducitis, evolastis, ut gravioris ponderis sint apud vos verba quam coelitum violata sublimitas.

PL 5, 1069A

だが、なぜ私は他の神々の等閑にされた侮辱を嘆くのか。あのユピテル自身、その名を口にするには、恐れなしに、また全身の震えなしにはふさわしくなかったはずのその者が、恋の現場を妻に捕らえられて自分の過ちを告白し、まるで正気を失い分別を失ったかのように、どの愛人を妻の妾として、どの情婦を妻より前に置いたかを、恥知らずにも厚顔無恥に公にすると描かれている。諸君は、このような異常事を書き立てた者たちを、詩人たちの頭領にして王、神的な才知を授けられた者、この上なく神聖な人々であると言い伝える。諸君は、自ら奉じる宗教の務めから、これほどまで遠く飛び去ってしまったので、諸君のもとでは、天上の者たちの侵された崇高さよりも、言葉のほうがより重い重みを持つのである。

Disputationes adversus gentes 4.34.2

2

Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus, aut si esse illos uspiam praesumptionis certae confidentia crederetis, rogationibus, plebiscitis, consultorum senatus metu intercedere, prohibere, sancire, ne quis vellet de diis passim nisi quod esset plenum religionis, effari.

PL 5, 1070A

したがって、もし諸君のもとに神々への恐れというものが少しでもあり、あるいは、彼らがどこかに存在するということを確かな確信をもって信じているならば——法案によって、平民会決議によって、元老院決議への恐れによって割って入り、禁じ、定めることは、諸君にはふさわしいとは思われなかったのである。今後誰であれ、信心に満ちたこと以外は神々についてみだりに語ってはならない、と。

Disputationes adversus gentes 4.34.3

3

Nec a vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis, eisdem ab his legibus propulsaretis injurias. Majestatis sunt apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus.

PL 5, 1070A

彼らは、諸君からせめてこの栄誉を受けるにも値しなかった——諸君が自分たちから不正を追い払うのと同じ法律によって、彼らからも不正を退けるという栄誉を。諸君のもとでは、諸君の王たちについて何か不都合なことをつぶやいた者は、大逆罪の被告となる。

Disputationes adversus gentes 4.34.4

4

Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut convitio prosequi, suis esse decrestis periculosissimum poenis.

PL 5, 1070A

政務官を平の身分に落とすことも、元老院議員を罵詈で追い立てることも、諸君はそれぞれに刑罰を定めて、この上なく危険なことと決めた。

Disputationes adversus gentes 4.34.5

5

Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinatur et vita, decemviralibus scitis evadere noluistis impune: ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis injuriis.

PL 5, 1071A

他人の評判と生活を汚す悪しき詩を書くことを、諸君は十人官法の議決によって、罰を免れさせようとはしなかった。そして、誰も諸君の耳をあまりに厚顔な罵倒によって打つことのないよう、諸君は重大な不正についての訴訟様式を定めた。

Disputationes adversus gentes 4.34.6

6

Soli sunt apud vos superi inhonorati, contemptibiles, viles: in quos jus est a vobis datum, quae quisque voluerit dicere: turpitudinum jacere, quas libido confixerit, atque excogitaverit formas.

PL 5, 1071A

諸君のもとでは、天上の者たちだけが、栄誉なく、蔑まれ、卑しめられている。彼らに対しては、誰であれ望むことを言い、情欲がこしらえ考え出した恥辱の数々を投げつける権利が、諸君によって与えられているのである。

Disputationes adversus gentes 4.34.7

7

Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere, quam esse illos tales, talique existimatione sentire.

PL 5, 1071A

そして諸君は、これほど不名誉な神々についての無配慮の廉を我々に着せることを恥じない——神々が存在しないと信じるほうが、彼らがそのようなものであり、そのような評判のうちにあると考えるよりも、はるかに正しいというのに。