Disputationes adversus gentes 2.28.1
Ac ne tamen instructi non plenius abeamus, audiamus a vobis, quemadmodum dicitis, animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere; cum in ipsis corporibus positae, et prope insensibiles eorum commixtione perfectae, pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta, vel hoc amplius, vel fecerunt, vel passae sunt, vel locutae sunt, vel audierunt.
PL 5, 854Bとはいえ、十分に教えを受けぬまま立ち去ることのないように、諸君の言うところを聞くことにしよう——諸君によれば、魂は地上の肉体にまとわりつかれると、以前の事柄の記憶を持たなくなるという。しかるに、まさにその肉体のうちに置かれ、その混合によってほとんど感覚を失うほどにされていながら、たとえば八十年、あるいはそれ以上も前に、自分がなしたこと、こうむったこと、語ったこと、聞いたことを、頑なに、そして忠実に保っているという。
Disputationes adversus gentes 2.28.2
Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum, quae jamdudum, et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt, quam quae foris positae, nondum hominibus conjugatae.
PL 5, 855Aもし肉体という妨げによって、魂がとうの昔に、人間になる以前に知っていたことを忘れるのだとすれば、肉体の外にあってまだ人間に結びついていなかった間になしたことよりも、肉体のうちに閉じ込められてなした事柄をこそ、いっそう忘れるはずなのである。
Disputationes adversus gentes 2.28.3
Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta irrecordabili debet obliteratione deperdere. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire.
PL 5, 855Aというのも、事物に入り込むことによって以前の記憶を奪い去るものは、自らのうちで行われたことをも、想起しえぬ忘却によって失わせるはずだからである。一つの原因が、互いに相反する二つの結果——すなわち、あるものの記憶を眠らせ、別のものは行為者の想起に上ることを許す、という二つの結果——をもたらすことはできないのである。
Disputationes adversus gentes 2.28.4
Quod si animae, quas vocatis, membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas antiquas reminiscantur; in corporibus ipsis quemadmodum constituta meminerunt et sciunt animas se esse, et corporalem substantiam non habere, immortalitatis conditione mactatas? quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a Deo patre discretae? ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint? quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, attraxerint?
PL 5, 855Bもし諸君が呼ぶところの魂が、肢体という妨げに遮られて、自らの古き技芸を想起しえないのであれば、まさにその肉体のうちに置かれながら、いかにして、自分たちが魂であること、物体的な実体を持たぬこと、不死という条件を授けられていることを覚え知っているというのか。事物のうちでどのような位を保っているのか、父なる神からいかなる序列によって分かたれているのか、この世の最も低いところへどのような理によって至ったのか、この場所へと滑り落ちる間に、いかなる圏からいかなる性質を身に帯びたのか、それらをどうして知っているというのか。
Disputationes adversus gentes 2.28.5
Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse, et obstructione corporum amisisse quae noverant!
PL 5, 856A繰り返して言うが、自分たちがこの上なく学識ある者であったこと、そして肉体という妨げによって知っていたことを失ったのだということを、いかにして知っているというのか。
Disputationes adversus gentes 2.28.6
Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis libis corporalis invexisset adjunctio; nam scire quid fueris, et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae, sed comprobatio indiciumque servatae.
PL 5, 856Aというのも、もし肉体との結合が魂に何らかの障害〔底本は libis。意味が取れないので、文脈から「障害」と解した〕をもたらしたのであれば、まさにこのことすら知らずにいたはずだからである。かつて自分が何であったか、そして今日は何でないかを知ることは、記憶が失われたことのしるしではなく、むしろそれが保たれていることの証明であり、しるしなのである。