Disputationes adversus gentes 1.8.1
Ac ne tamen omnino quid de rebus hujusmodi sentiam, nihil videar interrogatus expromere, possum dicere: Quid enim si prima materies, quae in rerum quatuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas?
PL 5, 730Aとはいえ、この種の事柄について私が何を思っているのか、問われても何一つ明かさないと見えぬように、私はこう言うことができる。すなわち、万物の四元素へと分けられたあの根源の質料が、あらゆる不幸の原因を、おのれの理法のうちに秘めて含んでいるとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.8.2
Quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus lineis pariunt haec mala, et subjectis afferunt variorum discriminum necessitates?
PL 5, 730A星々の運行が、定まった星座、度数、時、軌道によってこれらの災いを生み出し、それに服する者たちにさまざまな危難の必然をもたらすとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.8.3
Quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt, atque ut in maritimis aestibus, modo secundae res affluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera?
PL 5, 730B定まった時をもって事物の推移が起こり、あたかも海の潮のように、あるときは順境が満ち寄せ、またあるときは災いが行き来するうちに幸運が引いていくとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.8.4
Quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste, et corporibus labem ferat, et negotia infirmet humana?
PL 5, 730B我々が足の運びの下に踏みしめているこの質料の澱が、おのれに与えられた掟として、この上なく有害な息を吐き出し、それによってこの空気が腐敗し、肉体に害をもたらし、人間の営みを弱らせるのだとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.8.5
Quid si, quod proximum vero est, quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum: omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus improbis criminamur eventa naturae?
PL 5, 731Aあるいは、真実に最も近いことだが、我々には不都合と見えることも、世界そのものにとっては災いではないのだとしたら、どうであろうか。そして、起こることすべてを我々自身の都合によって判じ、良からぬ思い込みによって自然の出来事を咎めているのだとしたら。
Disputationes adversus gentes 1.8.6
Plato, ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia, et conflagrationes mundi, purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit: nec vir prudens extimuit humani generis, subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare, et juventutem his quamdam redintegratis viribus comparari.
PL 5, 731A哲学者たちの高き頂であり支柱であるあのプラトンは、その著作のうちに、あの猛烈な洪水も、世界の大火も、地の浄めなのだと伝えている。そしてこの思慮深き人物は、人類の転覆、災厄、破滅、滅亡、葬送を「事物の刷新」と呼び、これらによってあたかも力が回復された若さが得られるのだと言うことを恐れなかった。