Disputationes adversus gentes 2.74.1
Et quid, inquit, est visum Deo regi atque principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator, ad vos Christus coeli ex arcibus mitteretur?
PL 5, 931A「では」と彼は言う、「王であり首長でもある神には、なぜ、いわば、ほんのわずかな時間ばかり前になって、救済者たるキリストを天の砦から汝らのもとへ遣わそうと思われたのか」。
Disputationes adversus gentes 2.74.2
Interrogamus et vos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hyems, serius aestas, atque autumnitas fiant?
PL 5, 931A我々もまた逆に諸君に問いたい。時節が、時としてその月々にふさわしく戻ってこず、冬が遅れ、夏が遅れ、秋の季節が遅れて訪れるのは、いかなる原因、いかなる理由によるのか。
Disputationes adversus gentes 2.74.3
Cur post messes arefactas, atque extincta frumenta, nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi, atque temporis opportunitatibus ministrari?
PL 5, 931Aなぜ、刈り取られた穀物が干からび、実りが尽きてしまった後になって、雨が降ることがあるのか。その雨は、物がまだ無事であるうちに降り、時宜にかなって恵みをもたらすべきであったのに。
Disputationes adversus gentes 2.74.4
Immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium, Mercurium, Liberum, aliosque nonnullos, qui et conciliis adjungerentur deorum, et mortalibus aliquid utilitatis afferrent, tam sero a Jove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas?
PL 5, 931Aそれどころか、我々はむしろこう問いたい――もしヘラクレスが、アエスクラピウスが、メルクリウスが、リベルが、そのほか何人かの、神々の会議に加わり、死すべき者たちに何らかの益をもたらすはずだった者たちが生まれるべきであったのなら、なぜ彼らはユピテルからかくも遅く生み出され、後の世の人々だけが彼らを知り、それ以前の古い時代はまるで彼らを知らなかったのか、と。
Disputationes adversus gentes 2.74.5
Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper, sed hodie sospitator nostri generis adveniret. Quaenam igitur ratio? Non imus inficias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam Dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas.
PL 5, 931Bそこには何らかの理由があったのだ、と諸君は言うだろう。だとすれば、我々の種族の救済者が、つい最近ではなく今日になって到来したことにも、理由があったのである。ではいかなる理由か。我々はそれを知らないことを隠しはしない。神の心を見ること、あるいは神がいかなる仕方で己の事どもを整えたかを見ることは、誰にとってもたやすいことではないからである。
Disputationes adversus gentes 2.74.6
Homo animal caecum, et ipsum se nesciens nullis potest rationibus consequi. Quid oporteat fieri, quando, vel quo genere: ipse rerum cunctarum pater, moderator, et Dominus scit solus.
PL 5, 931B人間は盲いた生き物であり、自分自身すら知らぬ者であって、いかなる理によっても知り及ぶことはできない。何がなされるべきか、いつ、いかなる仕方でなされるべきかは、万物の父、統べる者、そして主であるあの方おひとりのみが知っている。
Disputationes adversus gentes 2.74.7
Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt, et amittat res fidem, quae generibus virtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est.
PL 5, 931Bたとえ私が、何かがあの仕方、この仕方でなされる理由を諸君に説き明かせなかったとしても、そのことから直ちに、なされたことがなされなかったことになるわけでも、あれほど数多くの種類の力と権力によって疑いえぬものと示された事柄が、信を失うわけでもない。