Disputationes adversus gentes 3.32.1
Mercurius etiam quasi quidam medicurius dictus est: et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis hujus concinnata est qualitas.
PL 5, 982Aメルクリウスもまた、いわば「メディクリウス(仲を走る者)」と呼ばれたのであり、語り合う二人のあいだを言葉が行き来し、往還することから、この名の性格が作り上げられたのである。
Disputationes adversus gentes 3.32.2
Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen, sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in algido fusus monte, vertice, verborum excogitator et nominum: nundinarum, mercium, commerciorumque mutator.
PL 5, 983Aしたがって、もしこれらがそうであるならば、メルクリウスという名は神のものではなく、行き来する言葉と声のものであり、かくしてこのようにして、キュレネの山、あの冷ややかな頂に生まれ落ちた、あの使者の杖を持つキュレネの神は、消し去られ、絶やされるのである——言葉と名の考案者、定期市と商品と交易の交換者たる彼は。
Disputationes adversus gentes 3.32.3
Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, matrem esse dixerunt magnam: eamdem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant: nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola, caeteris ejus partibus mobilitate in perpetua constitutis.
PL 5, 983A諸君のうちある者たちは、大地がすべての生き物に食物を十分に与えることから、これを大いなる母であると言った。また別の者たちは、この同じ大地が、身を養う種の実りをもたらすことから、ケレスであると言い表す。さらに別の者たちは、大地が世界の中で唯一動かずに立っており、それ以外の部分は絶えず動き続けていることから、ウェスタであると言う。
Disputationes adversus gentes 3.32.4
Quod si ratione profertur et asseveratur certa, trina pariter nomina vobis interpretibus nulla sunt: non Ceres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis: non ipsa denique mater deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari: siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina, et his sola praedicationibus indicatur.
PL 5, 984Aもしこれが確かな理によって言われ、主張されるのであれば、諸君の解釈による三つの名はいずれも等しく存在しないことになる。ケレスも、ウェスタも、神々の祭暦に数えられることはなく、ニギディウスがサトゥルヌスの妻であったと説く、あの神々の母その人でさえ、正しくは女神と呼ばれることはできない。なぜなら、これらはすべてただひとつの大地の名にすぎず、大地はこれらの呼び方によってのみ示されているにすぎないからである。