アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXI 第III巻 第XXI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 963A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.21.1

1

At rogo, quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii? In coelo enim cantatur et psallitur, ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores!

PL 5, 963A

しかし私は問いたい。天上の者たちが、卑しい座り仕事の職人のように、これらの技を知り身につけているとは、いったいいかなる理由によるのか、いかなる過酷な必然によるのか、いかなる原因によるのか。天においては歌われ、弦が奏でられるという——九人の巧みな姉妹たちが、声の間隔と拍子とを織り合わせ、調べを奏でるために!

Disputationes adversus gentes 3.21.2

2

Sunt in sidereis montibus sylvae, sunt lustra, sunt nemora, ut venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana?

PL 5, 963B

星々の山々には森があり、獣の巣があり、林があるというのか——狩りの遠征においてこの上なき力を持つ者としてディアナがあるために。

Disputationes adversus gentes 3.21.3

3

Imminentia dii nesciunt: et sortibus vivunt, agitanturque fatalibus, ut quid cuique crastinus dies ferat, aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates? Ipse alio impletur deo, et vi numinis praemitur exagitaturque majoris, ut merito dicatur habeaturque divinus?

PL 5, 964A

神々は迫り来ることを知らず、運命のくじによって生き、運命に揺り動かされるというのか——明日という日、あるいはそのひとときが、それぞれの者に何をもたらすかを、ラトーナの子なる予言者〔アポロ〕が説き明かし、明らかにするために。彼自身、別の神によって満たされ、より大いなる神威の力によって圧せられ、揺り動かされて、それゆえにこそ、当然にも『予見の神』と呼ばれ、そう見なされるというのか。

Disputationes adversus gentes 3.21.4

4

Corripiuntur dii morbis, et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator subveniat Epidaurius? Parturiunt, pariunt, ut difficiles puerperiorum tricas Juno mulceat, corripiatque Lucina?

PL 5, 964A

神々は病に冒され、傷つき、何かによって苦しめられうるというのか——道理がそれを求めるとき、エピダウロスの援け主〔アエスクラピウス〕が助けに来るために。神々は身ごもり、子を産むというのか——難産の苦しみをユノがなだめ、ルキーナが短く切り上げるために。

Disputationes adversus gentes 3.21.5

5

Rem rusticam tractant, aut curant militaria munera: ut flammipotens Vulcanus fabricetur his enses, aut ruris ferramenta procudat?

PL 5, 964A

神々は農事を営み、軍事の務めを果たすというのか——火を統べるウルカヌスが、彼らのために剣を鍛え、田畑の鉄具を打ち出すために。

Disputationes adversus gentes 3.21.6

6

Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiose iis stamen neat: et qualitate pro temporis, aut trilices tunicas, aut de serico componat? Accusant, et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti?

PL 5, 964A

神々は衣の覆いを必要とするというのか——トリトーンの乙女〔ミネルウァ〕が念入りに彼らのために糸を紡ぎ、時節に応じて、三重織りの衣を、あるいは絹の衣を仕立てるために。神々は告発し、罪状を晴らすというのか——アトラースの末裔〔メルクリウス〕が、勉め励んで求められた雄弁において第一の座を占めるために。