Disputationes adversus gentes 2.66.1
Licet ergo tu purus, et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad coelum redeunti ne vias cludant atque obsepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi, quod ipsam immortalitatem facit, Christo attribuente perceperis, et veram fueris admissus ad vitam.
PL 5, 913Aたとえお前が清く、あらゆる悪徳の汚れから浄められ、かの諸力を宥め和らげ、天へ帰ろうとする者の道を閉ざし通行を妨げることのないようにしたとしても、不死という褒賞にはいかなる努力によっても到達できはしない。ただし、不死そのものをもたらすものを、キリストが授けることによって受け取り、まことの命へと迎え入れられた場合を除いては。
Disputationes adversus gentes 2.66.2
Nam quod nobis objectare consuestis, novellam esse religionem nostram, et ante dies natam propemodum paucos, neque vos potuisse antiquam et patriam linquere, et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla.
PL 5, 913Aさて、諸君が我々に対してよく咎めることに、我々の宗教は新しく、ほんの数日前に生まれたばかりのものであり、諸君は古き父祖伝来のものを捨てて、異国の野蛮な祭儀へと導かれることなどできなかった、というものがある。だが、これは何の道理も持たずに主張されているのである。
Disputationes adversus gentes 2.66.3
Quid enim si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta? quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et commoditate succinctior? aut quod structis domibus, et lautioribus successibus institutis, non antiquas adamaverint casulas, nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut belluae permanere?
PL 5, 913Aでは、もし我々がこのようにして、あの以前の、いと古き時代に対して咎めを負わせようとするならば、どうであろうか。穀物が見出されると、彼らはどんぐりや野の木の実を退け拒んだ、と。木の皮に覆われ獣の皮をまとうことをやめたのは、より用に便利で快適な織物の衣が考え出された後だった、と。あるいは、家々を建て、より上等な暮らしの仕組みを定めた後、古い小屋を好まなくなり、獣のように岩の下や洞穴にとどまることを選ばなくなった、と。
Disputationes adversus gentes 2.66.4
Commune est omnibus, et ab ipsis pene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere: in eoque defigere spem salutis, et salutarium commodorum.
PL 5, 914A善きものを悪しきものより取り、無用なものより有用なものを重んじ、より貴く、より喜ばしいと定まったものを追い求めること、そしてそこにこそ救いの望みと、益となる利をつなぎとめること――これはほとんど揺りかごの時から、すべての者に共通して伝わってきたことである。