アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXXVII 第II巻 第XXXVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 866A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.37.1

1

Quod si essent, ut fama est, dominicae prolis, et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis: unum omnes intellectum habuissent, unumque consensum, aulam semper incolerent regiam, nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant, retinebantque doctrinas, imprudenter appeterent terrena haec loca, tenebrosis corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent: inter stercoris hos utres, et saccati obscoenissimas serias.

PL 5, 866A

しかし、もし魂が、伝えられているとおり、主の裔にして主の権能に属するもの、第一級の生まれのものであったなら、いとも完全な力によって創られたその魂には、完全性へと至るのに何ひとつ欠けるところはなかったであろう。すべてが一つの知性を持ち、一つの合意を持ち、常に王の宮廷に住まい、いとも荘厳な教えを知り保っていた至福の座を捨て置くこともなく、この地上の場所を思慮なく求めることもなく、暗い肉体に包まれて痰と血のあいだに生きることもなかったであろう――糞にまみれたこの皮袋のうちに、袋詰めにされたいとも汚らわしい甕のうちに。

Disputationes adversus gentes 2.37.2

2

Sed habitari oportuit et has partes, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas Deus omnipotens misit.

PL 5, 867A

しかし、これらの地域もまた人の住むところとならねばならなかった。それゆえ全能の神は、あたかも植民地へ送るかのように、魂をここへ遣わされたのである。

Disputationes adversus gentes 2.37.3

3

Et quid homines prosunt mundo, aut ob rei cujus sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere, et terreni esse corporis inquilini?

PL 5, 867A

しかし人間は世界にとって何の益になるのか。あるいは、いかなる事のゆえに人間は必要だというのか。この場において生きることも、地の肉体の店子であることも、無駄に強いられたのではないと信じられるためには。

Disputationes adversus gentes 2.37.4

4

Ad consummandam molis hujus integritatem, partem aliquam conferunt: et nisi fuerint additi, imperfecta et clauda est universitatis haec summa. Quid ergo? si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus?

PL 5, 867A

この総体の完全さを成し遂げるために、彼らは何らかの部分をもたらしている。そして、もし彼らが加えられなかったなら、この宇宙の総和は不完全で不具のものとなる。それではどうか。もし人間が存在しなかったなら、世界はその務めを止めるであろうか。

Disputationes adversus gentes 2.37.5

5

Vicissitudines suas non peragent sidera? aestates, atque hyemes non erunt? ventorum flamina conticescent? nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi?

PL 5, 867A

星々はその推移を果たさなくなるのか。夏も冬もなくなるのか。風の吹く音は静まるのか。寄り集まり垂れ込めた雲から、乾きに和らぎをもたらす雨が地に降らなくなるのか。

Disputationes adversus gentes 2.37.6

6

Atqui necesse est cuncta suos ire per cursus, nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur, orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio conticescat.

PL 5, 867B

しかしながら、万物は必然的におのおのの道程を歩み続け、生まれながらの秩序の連続から離れることはない。たとえ世に人間の名がまったく聞かれず、この全地が空しい孤独の静寂のうちに沈黙してしまおうとも。

Disputationes adversus gentes 2.37.7

7

Quemadmodum ergo jactatur habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire, omniaque ejus studia commoditatem semper spectare privatam, nec a finibus propriae utilitatis abscedere?

PL 5, 868A

それゆえ、これらの地域に住まう者が加えられねばならなかったなどと、いかにして声高に主張されようか。人間からは世界の完全性へと寄与するものが何ひとつ生じないこと、そして彼のあらゆる営みが常に私的な利益にのみ目を向け、自分自身の利のうちにとどまって離れないことが明らかであるというのに。