アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXXIX 第II巻 第XXXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 870A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.39.1

1

Nisi forte rex mundi, quod temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus, et terrenae circumscriptionis expertes, humana immergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus: exugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua: et ut ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis.

PL 5, 870A

世界の王が――人の口からこれを引き出すのはこの上ない無謀のわざであるが――それゆえ、自らより生まれた魂をここへ遣わしたのだとでも言うのだろうか。かつて彼のもとにあって女神であった者たちが、肉体の触れ合いも地上の限界も知らぬ身でありながら、人間の種のうちへ沈められ、女の陰部から躍り出て、この上なく愚かしい産声をあげ続け、乳をしゃぶって乳房を吸い、己自身の汚物にまみれ濡れそぼち、おびえた乳母の身振りと鳴子の音を聞いて、ようやく静まる、というために。

Disputationes adversus gentes 2.39.2

2

Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices, et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere, et ad usum temporis pellaci mobilitate formare.

PL 5, 871A

それゆえ彼は魂を遣わした。かつて単純であり、つい先ごろまで善良さにおいて咎なき者であった魂が、人間のうちにあって、装うことを、取り繕うことを、偽ることを、たぶらかすことを、欺くことを、へつらいの謙りをもって人を捕らえることを、心のうちで一つを企みながら顔では別のことを約束することを、学ぶために。罠にかけ、企みと待ち伏せとをもって知らぬ者を欺き、無数の術によって悪意の毒を探し求め、その場その場の用に応じて欺きの敏活さで自らを形づくることを、学ぶために。

Disputationes adversus gentes 2.39.3

3

Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes, assumerent ex corporibus causas, quibus ferae fierent, et immanes, simultates, atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates: servitutis opprimerent, et manciparent se jugo, et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium conditione mutata?

PL 5, 872A

それゆえ彼は魂を遣わした。平穏で静かな安らぎのうちに生きていた魂が、肉体から諸々の原因を得て、獰猛で凶暴なものとなり、確執と敵意とを抱き、互いに戦を交え、都市を攻め落として覆し、隷属の軛のもとに人を圧し、みずからをその軛に売り渡し、そしてついには、生まれの境遇を変えられて、互いに他者の権力に属する者となるために。

Disputationes adversus gentes 2.39.4

4

Idcirco animas misit, ut immemores veritatis effectae, et quidnam esset Deus oblitae, simulacris inertibus supplicarent, ligna, aera, et lapides, divina alloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem: quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse, aut ullum esse penitus abnegarent?

PL 5, 872A

それゆえ彼は魂を遣わした。真理を忘れ果て、神とは何であったかをも忘れて、命なき神像に嘆願し、木や青銅や石を、神的な神威であるかのように語りかけ、屠られた生き物の血をもって助けを乞い、自分自身については何も語らなくなるために。それどころか、魂のうちのある者たちは、自らが存在することさえ疑い、あるいはおよそ何ものかが存在することさえまったく否むまでになるために。

Disputationes adversus gentes 2.39.5

5

Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis justum, aliud utile videretur, et rectum: de appetendis rebus, fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines: veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas, et velut oculorum luminibus viduae, nihil certum viderent, et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?

PL 5, 873A

それゆえ彼は魂を遣わした。かつて自らの座にあっては心を一つにし、知性と知において等しかった魂が、死すべき形をまとった後には、意見の相違によって仲たがいし、ある者にはこれが正しいと見え、他の者には別のものが有用であり正しいと見え、追い求めるべきもの、避けるべきものをめぐって争い、善悪について各々が異なる境をうち立て、事物の真理を知りたいと望む者たちには曖昧さが立ちはだかり、あたかも両の目の光を奪われたかのように、何ひとつ確かなものを見ず、臆測の定めなき小道を通って誤りへと導かれるようになるために。