Disputationes adversus gentes 2.49.1
Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, justi, inculpatis atque emendatissimis moribus. Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales, in quibus omnino nihil ista ipsa, quae dicitur, desideraret integritas.
PL 5, 889Aだが諸君は言うだろう、人間の営みの中には善き人々もいる、賢明で正しく、非の打ちどころなく最も立派な品性を持った者たちが、と。そうした人物がかつて存在したかどうか——すなわち、いわゆる『高潔』と呼ばれるものに何一つ欠けるところのない者がいたかどうか——我々は何ら問題としない。
Disputationes adversus gentes 2.49.2
Sint licet perhonesti, fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint, aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio justa sit facta, an aequalitatis compensatione librata.
PL 5, 889A彼らがどれほど高潔であろうと、称賛に値する者たちであろうと、完全性の頂点を極めていようと、その生涯がいかなる過ちにもよろめかなかったとしても構わない。だが我々が聞きたいのは、彼らがどれほどの数であるか、あるいはあったか、ということである。その多数の大きさから測って、対置が正当になされているか、等しさの埋め合わせによって釣り合いが取れているかを見るためである。
Disputationes adversus gentes 2.49.3
Unus, duo, tres, quatuor, decem, vigenti, centum, certe numero definiti, et nominum forsitan comprehensionibus terminati. At genus humanum non ex bonis pauculis, sed ex caeteris omnibus aestimari convenit, et ponderari.
PL 5, 889B一人、二人、三人、四人、十人、二十人、百人——確かに数において限られており、おそらくはその名を数え上げることで尽くされてしまうほどの者たちである。だが人類は、わずかな善人によってではなく、それ以外のすべての者によって評価され、量られるべきである。
Disputationes adversus gentes 2.49.4
In toto enim pars est, non totum in parte: et universitas debet attrahere portiones, non portionibus universitas applicari.
PL 5, 890Aというのも、部分は全体のうちにあるのであって、全体が部分のうちにあるのではないからである。全体は諸部分を自らに引き寄せるべきであって、全体を諸部分に当てはめるべきではない。
Disputationes adversus gentes 2.49.5
Quid enim si hominem dicas captum membris omnibus, et ejulantem ex cruciatibus asperis, idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem? aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum, et admiratio congregatione conquiritur?
PL 5, 890A実際、もしお前が、全身の肢体を病に捕らわれ、激しい責め苦にうめいている人間を、爪の先ひとつが何の痛みも被っていないという理由で健康だと言ったら、どうであろうか。あるいは、ある一つの丘の小さな瘤の中に、溶かせば黄金が生まれ、それを集めることで驚異とされるほどのわずかな粒があるという理由で、大地は黄金でできていると言ったら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.49.6
Qualitatem materiae universitas clementi probat, non pulvisculi stabiles: nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicujus adjeceris atque immiseris numeri, consumitur enim minuties ista immenso: nec modo non parvi, sed esse nullius existimandum est nominis, quod per omnia diffusum perit, et in magni corporis intercipitur vastitate.
PL 5, 890A材質を定めるのは全体であって、留まっている塵の粒々ではない〔底本は universitas clementi probat。clementi の構文が取れないので、文脈から解した〕。海も、より甘い水を幾滴か加えたからといって、それだけで真水になるわけではない。その僅かな量は、計り知れない広がりの中に呑み込まれて消えてしまうからである。同じく、あらゆるものに拡散して消え失せ、巨大な物体の広大さの中に呑み込まれてしまうものは、わずかというだけでなく、無に等しいものと見なさねばならない。