Disputationes adversus gentes 1.34.1
Sed frustra, inquit, nos falso, et calumnioso incessitis et appetitis crimine: tamquam eamus inficias esse Deum majorem: cum a nobis et Jupiter nominetur, et optimus habeatur et maximus; cumque illi augustissimas sedes, et Capitolia constituerimus immania.
PL 5, 757B「しかし、」と彼は言う、「汝らは偽りの、中傷めいた罪状をもって、いたずらに我々を攻め、責め立てている——あたかも我々が、より偉大な神が存在することを否定しているかのように。我々のもとでもユピテルが名指され、最善にして最大なる者と見なされているというのに、そして我々が彼のために、この上なく荘厳な座と、巨大なカピトリウムとを築いたというのに」と。
Disputationes adversus gentes 1.34.2
Dissimilia copulare, atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam Deus omnipotens mente una omnium et ommuni mortalitatis assensu, neque genitus scitur, neque novam in lucem aliquando esse prolatus, nec ex aliquo tempore coepisse esse, vel saeculo.
PL 5, 758A諸君は、似ても似つかぬものを結び合わせ、混同を持ち込んで一つの姿にまとめようと試みている。なぜなら、全能の神は、万人の一致した心と死すべき者すべての共通の同意によって、生まれた者として知られてはおらず、いつか新たな光へと産み出されたのでもなく、いかなる時からか、あるいはいかなる世からか、存在し始めたのでもないからである。
Disputationes adversus gentes 1.34.3
Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt, sed ex ejus perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procecedunt.
PL 5, 758Aこの方こそが事物の源泉であり、もろもろの世と時の播き手であられるからだ。なぜなら、それら自体は自らによって存在するのではなく、この方の永続性から、常に永遠にして無限の連続によって流れ出るからである。
Disputationes adversus gentes 1.34.4
At vero Jupiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres: nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem, ignotam sibi in lucem sensu irruit se vitali.
PL 5, 758Aしかし実に、諸君が語るところによれば、ユピテルには父も母もあり、祖父母もあり、兄弟たちもある。ついこの間、母の胎内で形づくられ、十か月をかけて完成し満ちて、自らにとって未知なる光の中へ、生の感覚とともに突入したのである。
Disputationes adversus gentes 1.34.5
Ergo, si haec ita sunt, Jupiter esse deus qui potest! cum illum esse perpetuum constet, et perhibeatur alter a vobis, et dies habuisse natales, et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum?
PL 5, 758Aそれでは、もしこれらのことがそのとおりであるなら、ユピテルがどうして神でありえようか——あの方は永続する者であると定まっているというのに、その一方でユピテルは、諸君自身によって、誕生日を持ち、未知の出来事に怯えて哀れな産声をあげたと語られているというのに。