Disputationes adversus gentes 7.31.1
Operae pretium est, etiam verba ipsa depromere, quibus, cum vinum datur, uti ac supplicare consuetudo est: Mactus hoc vino inferio esto.
PL 5, 1260B酒が捧げられるときに用い、祈願することが習わしとなっている、まさにその言葉そのものを取り出すこともまた、労を払うに値する——「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」。
Disputationes adversus gentes 7.31.2
Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum, eaque ratione profertur; ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat, et ex usibus eripiatur humanis.
PL 5, 1260B「インフェリオ」という語は、とトレバティウスは言う、次の理由で付け加えられ、次の道理によって発せられる——すなわち、地下貯蔵庫や酒蔵に納められている酒のすべてが、そこから注ぎ出される酒が取り出されるのだから、そのすべてが聖なるものとなり始め、人間の用途から奪い取られてしまうことのないようにするためである。
Disputationes adversus gentes 7.31.3
Addito ergo hoc verbo solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligabitur caeterum.
PL 5, 1261Aそれゆえ、この語が付け加えられることによって、注ぎ捧げられる分だけが聖なるものとなり、それ以外は宗教上の縛りを負わないのである。
Disputationes adversus gentes 7.31.4
Qualis ergo hic honor est, in quo imponitur quasi lex deo, ne plus quaerat, quam datum est? aut cujus ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione submotus, cupiditatem suam protendat ulterius, et apothecis suis supplicem privet?
PL 5, 1261Aそれでは、これはいかなる敬意であろうか——与えられた以上を求めるなと、あたかも神に対して法を課すかのごとき敬意とは。あるいは、神自身がいかほどの貪欲さを持つというのか——その言葉による定めによって退けられなければ、自らの欲望をなおも押し広げ、嘆願する者からその酒蔵まで奪い取ってしまうほどの。
Disputationes adversus gentes 7.31.5
Mactus hoc vino inferio esto: injuria est ista, non honor. Quid enim si divus amplius hoc volet, neque erit contentus illato? nonne insigniter dicendum est laedi, qui honorem accipere cum conditione cogatur?
PL 5, 1261A「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」——これは侮辱であって、敬意ではない。もし神がこれよりも多くを望み、捧げられたものだけでは満足しないとしたら、どうなるのか。条件付きで敬意を受け取ることを強いられる者は、著しく害されていると言わねばならないのではないか。
Disputationes adversus gentes 7.31.6
Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino, quod in cellis est, vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur invito: et vos ipsos in re sacra caeremoniarum officia violare, qui non tantum tribuitis vini, quantum deum videtis sibi velle praestari.
PL 5, 1261Bというのも、もしこの例外の言葉が加えられなければ、貯蔵庫にあるすべての酒が聖なるものとならざるを得ないとすれば、神に対しても侮辱がなされていることは明らかである——神の意に反して制限が課されているのだから。そして諸君自身もまた、聖なる事柄において祭儀の務めを侵していることになる——神が自らに捧げられることを望んでいると諸君が見て取るだけの量の酒を、諸君は与えていないのだから。
Disputationes adversus gentes 7.31.7
Mactus hoc vino inferio esto: quid est aliud quam dicere, tantum esto mactus, quantum volo: tantum amplificatus, quantum jubeo: tantum honoris assumito, quantum te habere decerno, et verborum circumscriptione definio.
PL 5, 1261B「この献酒の酒によって、汝は讃えられよ」——これは、次のように言うのと何が違うのか。「お前は、私が望むだけ讃えられよ。私が命じるだけ大きくなれ。私がお前に持たせようと定め、言葉の限定によって決めるだけの敬意を受け取れ」と。
Disputationes adversus gentes 7.31.8
O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis omnibus caeremonialibus debeas: cui legem venerator imponit, quam cum pactionibus adorat et formulis: quae per unius formidinem verbi ab immodicis vini cupiditatibus arcetur.
PL 5, 1261Bおお、神々の並外れて力強い崇高さよ——それをこそ崇敬し、あらゆる祭儀の務めをもって崇拝すべきであるとは。崇敬する者がそれに法を課し、契約と定式文言をもってそれを崇拝するとは。そして、たった一語への恐れによって、酒への度を越した欲望から遠ざけられているとは。