Disputationes adversus gentes 7.15.1
Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis? Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus, quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum; cum etiam colere homines potentioribus acceperimus imperiis, cujuscunque ordinis fuerint, cujuscumque fortunae?
PL 5, 1234A「それでは、諸君は神々にいかなる敬意も捧げるべきではないと考えるのか」と誰かは言うだろう。もし諸君が我々に対して、神々とは、もし実在するなら本来こうあるべきだという姿を示し、この名の宣言において我々すべてが感じ取っているとおりの神々を示すのであれば、我々はどうして彼らに最大級の敬意を払わずにいられようか——我々は、いかなる階級、いかなる境遇の者であれ、より大きな権勢を帯びた人間ですら敬うことを受け入れてきたのだから。
Disputationes adversus gentes 7.15.2
Quisnam iste est maximus? Officiosior multo, quam habetur a vobis, et potentiore in genere constitutus. Dicite, inquitis, quae sit opinio de diis digna, recta, et honesta, nec turpitudinis alicujus deformitate culpabilis.
PL 5, 1234Bその最大の敬意とは、いったいいかなるものか。それは、諸君が払っているものよりもはるかに務めに厚く、より力ある種類のうちに置かれた敬意である。さあ言ってみよ、と諸君は言う、神々についてどのような見解がふさわしく、正しく、また恥ずべき醜さの咎めを受けない見解であるかを。
Disputationes adversus gentes 7.15.3
Primum ut neque illos credas quidquam hominis habere consimile, nec quidquam expectare, quod sit ab se foris, atque extrinsecus veniens: tum quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint, non praemiis ne noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem, non gaudere honore collato, non indignari et affici non dato; sed, quod rei divinae est proprium, sua se vi nosse, nec se alienis adulationibus aestimare.
PL 5, 1235Aまず第一に、神々が人間に似たものを何ひとつ持たないこと、また自分の外部から、外から来るものを何ら期待しないことを信じるべきである。次に、しばしば言われてきたとおり——怒りの炎に燃え上がることなく、肉体的な快楽に浮かれることなく、益をもたらすようにと機嫌を取られることもなく、害を加えぬようにと報酬で煽り立てられることもなく、慈愛と好意を売り物にすることもなく、捧げられた敬意を喜ぶこともなく、捧げられなかったことに憤り心を動かされることもない——そして、神的なものに固有のこととして、自らの力によって自らを知り、他者のへつらいによって自らの値打ちを測ることがない、ということである。
Disputationes adversus gentes 7.15.4
Et tamen, ut videamus istud, quod dicitur, quale sit, quod est istud honoris genus, vervecem, arietem, taurum dei sub ore connectere conspectuque in ejus occidere?
PL 5, 1235Aそれでも、言われていることがいかなるものかを見てみよう——去勢羊や牡羊、牡牛を神の口のもとに繋ぎ、その眼前で屠ることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。
Disputationes adversus gentes 7.15.5
Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum sumere, atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum struicibus incensis coelum fumo subtexere, et effigies numinum nigrore offuscare ferali?
PL 5, 1235A神を血に招き寄せ、その血を犬どもと分かち合い、共に飲ませることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。積み上げた薪の山に火をつけ、天を煙で覆い、神々の像を陰惨な黒煙で曇らせることが、いったいいかなる種類の敬意だというのか。
Disputationes adversus gentes 7.15.6
Quod si ea, quae fiunt, propria vi pendere, non ante sumptis placet aestimationibus aestimare, arae istae, quas dicitis, altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt, et busticeta in opus structa foedissimum, atque in sedem fabricata foetorum.
PL 5, 1236Aもし、行われていることを、あらかじめ抱いた先入見によってではなく、それ自体の重みによって評価しようと望むならば、諸君が言うところのあの祭壇、この美しい祭壇なるものは、最も不幸な種類の生き物どもの焼き場であり、この上なく忌まわしい仕事のために築かれた葬りの火であり、悪臭の座として組み立てられた墓場なのである。