Disputationes adversus gentes 1.22.1
Quod cum minime fieri testificentur res ipsae, neque minus ad nos quicquam, neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere christianis, quos in rebus tristissimis, atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare?
PL 5, 743A事実そのものが、そのようなことはまったく起こらないと証言し、また我々に何ら少なく、諸君に何ら多く、命を支える恩恵が溢れ流れているのでもないと明らかである以上、神々がキリスト者たちにとって敵であり仇であると言い張る、これほど激しい欲望はいったい何であろうか——最も悲しい事にあっても、最も喜ばしい事にあっても、彼らがお前と何一つ違うところの無いのを、お前自身が見ているはずなのに。
Disputationes adversus gentes 1.22.2
Si verum vobis permittitis, ac sine ullis assentationibus dici: verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicujus testimonio comprobatae.
PL 5, 743Aもし諸君が、何のへつらいもなしに真実を語ることを自らに許すならば、これらは言葉にすぎない、言葉にすぎないのであって、むしろ讒言によって信じ込まれた事柄であり、いかなる認識の証言によっても確かめられてはいないのである。