Disputationes adversus gentes 3.20.1
Et haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis, et sexibus boni scilicet vindices, et religiosi constituistis auctores.
PL 5, 962Bそして、これこそが、諸君が形や性について——なるほど善き擁護者にして、敬虔な創始者というわけである——諸君の神々に対して与えた、第一の侮辱なのである。
Disputationes adversus gentes 3.20.2
Illud vero, quod sequitur, quale est, quod deos vobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios, nautas, citharistas, auloedos, venatores, pastores, et quod supererat, rusticos? Et ille, inquit, musicus deus est: et hic alter, divinus est.
PL 5, 962Bしかし、これに続くことは、いったいどのようなことであろうか。すなわち、諸君は、ある神は職人であり、ある神は医者であり、ある神は毛織物職人、船乗り、竪琴弾き、笛吹き、狩人、羊飼い、そして最後に残ったところでは百姓であると、自分たちのために持ち出してくるのである。そしてあの神は音楽の神である、と彼らは言い、こちらの神は予見に長けた神である、と言う。
Disputationes adversus gentes 3.20.3
Caeteri enim dii non sunt, et ventura praedicere inscitia nesciunt, atque ignorantia futurorum. Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis.
PL 5, 963Aというのも、ほかの神々は〔この点では〕神ではなく、無知のゆえに、また未来についての無知のゆえに、来たるべきことを予言する術を知らないからである。ある神は助産の技に通じており、別の神は医術の教えに通じている。
Disputationes adversus gentes 3.20.4
Ergone singuli sua in re pollent, nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? Hic in sermone facundus est, atque in verborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii, nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.
PL 5, 963Aそれでは、それぞれの神が自分の分野において力を持ち、助けを求められても他の分野では力になることができないというのか。この神は言葉において雄弁であり、言葉を連ねることに長けている。というのも、ほかの神々は愚鈍であり、もし語りをなすべきときが来ても、何か気の利いたことを述べることができないからである。