Disputationes adversus gentes 2.52.1
Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis conjecturis uti ac suspicionibus licere, et nos idem possumus: quoniam commune est, quod interrogatis expromere. Unde, inquitis, homines, et ipsorum hominum quid, aut unde sunt animae?
PL 5, 892Bしかし、憶測と推測を用いることが諸君にだけ許されていると思ってはならない。我々も同じことができるのだ。諸君が問うことを述べるのは、どちらにとっても等しく開かれているのだから。諸君は問う——人間はどこから来るのか、また人間そのものの魂とは何であり、どこから来るのか、と。
Disputationes adversus gentes 2.52.2
Unde sunt elephanti, tauri, cervi, muli, asini, Unde leones, equi, canes, lupi, pantherae, eorumque quae vivunt, quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere, quem conficit miscetque Timaeus, aut horum animae venerint, aut locusta, mus, sorex, blatta, rana, centipeda, animata esse credantur, et vivere, quia ex elementis ipsis causa est illis, atque origo nascendi: si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. (Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam cum ea alios, aerium spiritum his alios jungere, solem vero nonnullos esse horum opificem, et ex ignibus animatos ejus vitali agitatione motari.) Quid si et haec non sunt, et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inaudita nobis atque incogniti nominis genus quae hominum finxerit, et rerum constitutionibus applicarit, nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint, nec ad Deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas?
PL 5, 892B象、雄牛、鹿、騾馬、驢馬はどこから来るのか。獅子、馬、犬、狼、豹は、そして生きとし生けるものの魂は、何であり、どこから来るのか。ティマイオスが調合し混ぜ合わせるという、かのプラトン説の混合鉢から、これらの魂もやって来たなどとは、到底信じ難いことである。あるいは、バッタ、鼠、トガリネズミ、ゴキブリ、蛙、百足が、生命を持ち生きていると信じられるのは、それらの生成の原因と由来がまさに元素そのものにあるからだ、と言われても——もしそれぞれの元素の中に棲む動物を生み出すために、隠され、きわめて不分明な理法が備わっているのであれば、そうかもしれない。(実のところ、賢者の中には、大地こそが人間の母であると言う者もあれば、それに水を加える者、さらに大気の息を結びつける者もあり、また太陽こそがこれらの造り手であって、その生命を与える運動によって火から生きたものが動き出す、と言う者もいることを、我々は見ている。)だが、もしこれらのいずれでもなく、何か別の事柄、別の原因、別の理法、あるいは我々の耳にしたこともなく、名も知られぬ何らかの力が、人間を形づくり、事物の秩序へと当てはめたのだとしたら、どうであろうか。人間がそのようにして生じたのであって、その誕生の権威が第一の神に帰せられるのではない、ということも、あり得るのではないか。
Disputationes adversus gentes 2.52.3
Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum, pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem Deo removit a maximo, et ad minores nescio quos transtulit: cumque ejusdem noluit sinceritatis esse mixturae humani animas generis, cujus animam fecerat universitatis istius: quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur Deo, nec rei flaccidae fictionem magnitudini ejus et eminentiae convenire?
PL 5, 894Aかの偉大なプラトン——敬虔にして神聖な知者——が、人間を形づくる業を至高の神から取り除き、何者とも知れぬ下位の神々へと移したとき、また、人類の魂が、あの宇宙全体の魂を作ったのと同じ純粋な混合から成ることを望まなかったとき、いったいいかなる理由があったと我々は考えるべきであろうか。それは、人間という造作は神にふさわしくないと思い、脆弱なものを形づくることが神の偉大さと崇高さに見合わないと考えたから、それ以外にはあるまい。