アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XIII 第VI巻 第XIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1190A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.13.1

1

Sed quid ego diis dotas falses et fulcinas rideo? quid cornua, malleos, et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum esse hominum formas, et infamium liniamenta meretricum?

PL 5, 1190A

しかし、なぜ私は、神々に与えられた鎌や三叉の銛を笑っているのか。角や、槌や、頭巾を笑っているのか。私は、ある神像が実在の人間の姿であり、悪名高い娼婦たちの顔立ちであることを知っているというのに。

Disputationes adversus gentes 6.13.2

2

Quis est enim, qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadis ad corporis similitudinem fabricatos? Quis Praxitelem nescit, Posidippum si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidae solertiarum coegisse certamine?

PL 5, 1191A

実に、あのアテナイ人のヘルメス像が、アルキビアデスの体の似姿にかたどって作られたことを、知らぬ者があろうか。誰がプラクシテレスを知らずにいようか——ポシディッポスを読み返すならば——彼が、不幸にも狂おしく愛していた娼婦クラティナの姿にかたどって、クニドスのウェヌスの顔を、技巧を尽くした競い合いによって仕上げたことを。

Disputationes adversus gentes 6.13.3

3

Sed sola est haec Venus, cui de scorti vultu translaticium decus auctum est? Phryne illa Thespiaca, sicut illi referunt, qui negocia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis, et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum, quae in opinione sunt Venerum: sive per urbes graias, sive istic quo fluxit amor talium cupiditasque signorum.

PL 5, 1191A

しかし、娼婦の顔立ちから受け継いだ美しさを加えられたのは、このウェヌスだけであろうか。あのテスピアイのプリュネは、テスピアイの事情を書き記した者たちが伝えるところによれば、美しさと優美さと盛りの極みにあったとき、世に評判の高いすべてのウェヌス像の手本であったと伝えられている——ギリシアの諸都市を通じても、あるいはこの地、このような立像への愛好と欲求が流れ込んだこの地においても。

Disputationes adversus gentes 6.13.4

4

Itaque artifices omnes, ipsis iisdem qui temporibus existerunt, quibusque primas dabat exprimendarum similitudinum veritas, omni cura studioque certabant, filum capitis prostituti cythereia in simulacra traducere: ardebant artificum scita: alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret, sed ut Phryne pro Venere staret. atque ita perducta est res eo, ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent, et infelix regio signorum fabricationibus falleretur.

PL 5, 1191A

それゆえ、その同じ時代に生きていたすべての職人たちは——似姿を写し出すことの真実さが第一の評価を与えていた者たちであるが——あらゆる配慮と熱意をもって、あの娼婦の頭の輪郭をキュテラの女神の神像へと写し取ろうと競い合っていた。職人たちの技量は燃え立ち、互いに、抗い合う張り合いをもって相手に打ち勝とうと求め合った。それはウェヌスをより荘厳なものにするためではなく、プリュネがウェヌスに取って代わって立つようにするためであった。こうして事は、不死なる神々の代わりに娼婦たちに神聖な祭儀が捧げられ、不幸な地方が立像の造形によって欺かれるまでに至ったのである。

Disputationes adversus gentes 6.13.5

5

Inter significes ille memoratus Phidias est primus, cum Olympii formam Jovis molimine operis extulisset immensi, super dei digito PANTARCES inscripsit PULCHER: nomen autem fuerat amati ab se pueri, atque obscoena cupiditate dilecti: neque ullo metu est aut religione commotus, deum nomine prostibuli nuncupare; quinimo exoleto Jovis numen simulacrumque sacrare.

PL 5, 1192A

造像師たちの中で、かの名高いピディアスが第一である。彼は、途方もない労苦をもってオリュンピアのユピテル像を作り上げたとき、神の指の上に『パンタルケス美し』と刻んだ。それは、彼が愛し、みだらな欲情によって愛でていた少年の名であった。そして彼は何の畏れにも、何の信心にも動かされることなく、神を男娼の名で呼び、それどころか、ユピテルの神威と神像を、その男娼に奉献したのである。

Disputationes adversus gentes 6.13.6

6

Usque adeo ludus est, et puerilis affectio, sigillaria ista formare, adorare pro diis ea, sanctitatibus accumulare divinis: cum ipsos videamus artifices in effingendis his ludere, et libidinum propriarum monumenta sancire.

PL 5, 1192A

これほどまでに、これらの小像を形作り、神の代わりにそれらを崇拝し、神聖な尊厳を積み重ねて与えることは、戯れであり、子供じみた気まぐれにすぎない。我々は、職人たち自身がこれらを作るにあたって戯れ、自らの欲情の記念碑を神聖なものと定めているのを見ているのだから。

Disputationes adversus gentes 6.13.7

7

Quid est enim si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante paululum temporis Jovem ipsum, quem fecerat, sciret aurum fuisse, lapides, atque ossa informia, disparata, confusa, seque horum omnium congregatorem, atque vinctorem, habitus eis per se datos in membrorum similitudine fabricata, et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus per se esset, atque in rebus adoraretur humanis?

PL 5, 1192A

実に、なぜピディアスが戯れ、みだらに振る舞うことをためらうべきであったのか、と問うならば、それはいったい何であろうか。彼は、少し前まで、自らが作ったそのユピテルが、金であり、石であり、形なき骨であり、ばらばらで、入り混じったものであったことを知っていた。そして自分こそが、これらすべてを寄せ集め、結びつけた者であり、肢体の似姿にかたどった扮装を自ら与えた者であること、そして何よりもまず、その神が生まれ出たこと、人間たちの間で崇拝されるようになったことが、自分自身の贈り物の恩恵によるものであることを、知っていたのだから。