アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XVIII 第IV巻 第XVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1037A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.18.1

1

Sed ex diverso, nescio quis, unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an, ut visum est, atque sedit, libidinosam extulerint fictionem?

PL 5, 1037A

しかし、これに対して、何者とも知れぬ誰かがこう言うであろう。「我々はどこから知りえようか、神学者たちが確かめられ知られた事柄を書き記したのか、それとも、思いつくままに、気に入るがままに、放縦な作り話を書き上げたのかを」と。

Disputationes adversus gentes 4.18.2

2

Nihil istud ad causam: nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant, et multo dissociatae discrimine: nobis enim satis est rebus de publicatis loqui, neque quaerere quid sit in vero, sed refutare, convincere id, quod in medio positum est, atque opinatio concepit humana.

PL 5, 1037B

それはこの論点には関わりない。この論述の理は、神学者たちの著作が示すとおりに事柄がそうであるのか、それとも大きく異なった仕方でまったく別であるのか、というところに置かれてはいないのである。我々にとっては、公にされている事柄について語ることで十分であり、真実において何であるかを問うのではなく、公然と置かれ、人間の臆説が抱いているそのことを論駁し、論破することを求めているのである。

Disputationes adversus gentes 4.18.3

3

Sed si mendaces illi, vos, veritas quae sit, exponite et irrefutabile aperite secretum. Et qui fieri potis est, remotis magisteriis litterarum? Quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum de his scriptis ad humanas pervenerit notiones?

PL 5, 1037B

しかし、もし彼らが偽りを語っているのだとすれば、諸君こそが、真理とは何であるかを明らかにし、反駁されえぬ秘密を開示せよ。しかるに、文書という師の教えを取り去ってしまえば、それがどうして可能でありえようか。不死なる神々について語りうることのうち、人間がこれらについて書いたものから人間の知識へと届いたのではないものが、いったい何かあるのか。

Disputationes adversus gentes 4.18.4

4

Aut quidquam vos ipsi de illorum ritibus potestis, caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit, et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri, quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum: quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium scripsisse de diis quidquam: experiri volumus, et cupimus scire, an mutire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente, quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio.

PL 5, 1037B

あるいは、諸君自身は、彼らの祭儀や儀礼について、文書に記されず、著作家たちの注解書によって公にされてもいない何事かを語ることができるのか。もし諸君が、これらのことを何の重みもないものと考えるのならば、神学者や大神官団、さらには哲学に身を捧げた幾人かの者たちが神々について著した書物すべてを、廃棄するがよい。いや、それどころか、世界の始まりよりこのかた、いかなる死すべき者も神々について何ひとつ書かなかったと想定してみよう。我々は試みたく思い、知りたく願う——諸君は神々について、何かをつぶやくことも、口を開くこともできるのか、いかなる文書の知識も諸君の心のうちに形づくらなかった神々を、心に思い描くことができるのか、と。

Disputationes adversus gentes 4.18.5

5

Cum vero nomina, et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem, quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.

PL 5, 1038A

しかるに、諸君が彼らの名とその力とを、諸君に教え示した書物によって学び知ったことは明らかである以上、諸君の語ることをその証言と権威とによって確固たるものにしているまさにその文書から、信頼性を奪い取ることは不当である。