Disputationes adversus gentes 2.46.1
Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis, et scelerata persuasio, ut ille salus rerum Deus omnium, virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, justus, perfecta omnia faciens, et integritatis suae conservantia mansiones, aut aliquid fecerit claudum, et quod eminus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana, ordinaverit, jusserit, et a sua fluere constitutione praeceperit.
PL 5, 886Aしかし、これもまた遠く退けられねばならない――同じことを繰り返し、いっそう頻繁に言うことになるとしても――それほど途方もなく凶悪な思いなしを。すなわち、万物の救いなる神、あらゆる徳の頭にして慈愛の柱であるお方、そして人間の讃辞をもって讃えるならば、いと賢く、正しく、すべてのものを完全に、またおのれの全き有り様に留まりつづけるものとして作る〔integritatis suae conservantia mansiones の係りは定かでない。conservantia を omnia に係る分詞と取った〕お方が、何か不完全なものを作った、正しさから懸け離れたものを作った、あるいは何らかの事の不幸や危難の原因となった、あるいは、人の生がそれによって過ごされ、あがめられるその行い自体を、定め、命じ、おのれの定立から流れ出るように取り決めた、などと信じることである。
Disputationes adversus gentes 2.46.2
Minora haec illo sunt, et magnitudinis ejus destruentia potestatem: tantumque est longe ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen impietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat: qui conditionem suam detestetur et lugeat: qui nulla alia de causa sese intelligat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio quae vis latens et humanitati adversa crudelitas.
PL 5, 887Aこれらのことは彼よりも小さく、彼の偉大さの力を打ち壊すものである。そして、彼がこれらの事の造り主であると信じられることからは、それほどまでに遠く隔たっているので、彼から、人間は不幸で惨めなものとして生まれたのだと考える者、自らが在ることを嘆く者、自らの境遇を忌み嫌い悲しむ者、自らが生み出されたのはただ、悪がそれを通じて広がってゆくための材料が尽きぬように、また常に惨めな者たちが絶えぬように――その苦しみによって、人間性に敵する、名も知れぬ隠れた力の残酷さが養われるように――というほかに何の理由もないと悟る者は、誰であれ、瀆聖の不敬という罪を犯すことになるのである。