アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXXII 第IV巻 第XXXII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1067A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.32.1

1

Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia, et ad voluptatem compositae lusiones. Non est quidem credibile homines minus brutos, et vetustatis remotissimae vestigatores, aut eas inseruisse suis carminibus fabulas, quae in notionibus hominum superessent, atque in auribus collocatae: aut ipsos sibi tantum licentiosi voluisse juris asciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae, et quae illis a diis metum, et periculum possent ab hominibus comparare.

PL 5, 1067A

だが、これらはすべて詩人たちの作り話であり、快楽のために組み立てられた戯れである、と彼らは言う。だが、それほど愚鈍でない人間たち、はるかな古代の探究者たちが、人々の観念のうちに残り、耳に留め置かれるような物語をその詩に織り込んだとか、あるいは彼ら自身が、それほど放縦な権利を自分たちに認めようとし、狂気からさほど遠くない事柄、しかも自分たちに神々からの恐れと人間からの危険とをもたらしかねない事柄を、愚かしくも作り上げたとか、などということは信じがたい。

Disputationes adversus gentes 4.32.2

2

Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inventores poetas: immunes tamen a deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia vindicare: aut non legibus latis, et severitate poenarum tantae iistis obviam temeritati, constitutumque a vobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum, aut deorum indignum majestatibus loqueretur.

PL 5, 1067A

だが、諸君の言うとおり、詩人たちがこれほどの醜行の作り手であり創始者であると認めよう。それでも、諸君は神々への悪しき扱いから無縁ではない。というのも、諸君はそのような悪事を罰することをやめているし、法を定め、刑罰の厳しさによって、これほどの無謀に対抗することもせず、今後いかなる人間も、恥辱に近いこと、あるいは神々の威厳にふさわしくないことを語ってはならないと定めることもしなかったのだから。

Disputationes adversus gentes 4.32.3

3

Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires subministrat audaciae: et majoris contumeliae res est, falsis quemquam notare atque insignire criminibus, quam vera ingerere atque objectare delicta.

PL 5, 1067B

というのも、罪を犯す者に罪を犯すことを許す者は誰であれ、その大胆さに力を与えるからである。そして、偽りの罪状で誰かを名指し、烙印を押すことは、真実の過ちを浴びせかけ、突きつけることよりも、いっそう大きな侮辱である。

Disputationes adversus gentes 4.32.4

4

Quod enim sis dici, et quod esse te sentias, morsum habet minorem testimonio tacitae recognitionis infractum. Illud vero acerbissime vulnerat, quod inurit innoxios, et quod decus nominis atque existimationis infamat.

PL 5, 1067B

というのも、自分が実際にそうであり、自分でもそうだと感じているとおりに言われることは、無言の自認という証言によって和らげられ、より小さな痛みしか持たないからである。だが、罪なき者たちを烙印し、名の誉れと評判を辱めるものは、この上なく厳しく傷つけるのである。