Disputationes adversus gentes 2.72.1
At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores, quod vetustatis auctoritate munitae sunt.
PL 5, 927Bだが、諸君の宗教は我々の宗教より多くの年数において先んじており、それゆえ、古さの権威によって固められている分だけ、より真実なのだ、と諸君は言う。
Disputationes adversus gentes 2.72.2
Et quid eas prodest annis quamplurimis anteire, cum a certo coeperint tempore? aut spatii cujus sunt millia annorum duo, saeculorum tantis comparata cum millibus?
PL 5, 927Bだが、それが定まったときに始まったものである以上、いかに多くの年数において先んじていようと、何の益になるのか。あるいは、二千年という広がりが、かくも幾千の世々と比べて何ほどのものであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.72.3
Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens, et primus Deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas, incognitas, repentinas agitare atque inducere religiones?
PL 5, 928Aとはいえ、これほど長く見過ごしを続けて我々の主張を投げ出しているように見られぬために、もし差し支えなければ言ってほしい。全能にして第一なる神は、諸君にとって新しいものと見えるのか。そして、この方を敬い礼拝する者たちは、聞いたこともない、知られてもいない、にわかに現れた宗教を行い、持ち込んでいると見えるのか。
Disputationes adversus gentes 2.72.4
Estne illo antiquius quidquam, aut quod eum praecedat re, tempore, nomine, potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est?
PL 5, 928Aあの方よりも古い何かがあるだろうか。あるいは、事において、時において、名において、あの方に先立つ何かを見出すことができるだろうか。ただこの方のみが、生まれざる者であり、ただこの方のみが不死にして永遠なる者ではないか。
Disputationes adversus gentes 2.72.5
Quis caput, aut fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum, quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex ejus perpetuitate perficitur?
PL 5, 928A誰が万物の頭であり、源であるのか。この方ご自身ではないか。永遠というものが、まさにその「永遠」と呼ばれる名を負っているのは、誰によるのか。この方によるのではないか。無限の世々が現れ出るのは、この方の永続性によって成し遂げられているのではないか。
Disputationes adversus gentes 2.72.6
Indubitabile istud et verum: non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus, quidnam sequi oporteat et colere: aut ubinam conveniat, et spem salutis affigere, et salutaria subsidia collocare.
PL 5, 928Aこれは疑いえぬ真実である。したがって、我々が従っているものが新しいのではなく、我々が何に従い、何を礼拝すべきか、また救いの望みをどこに据え、救いとなる助けをどこに置くべきかを、遅ればせながら学び知ったにすぎないのである。
Disputationes adversus gentes 2.72.7
Nondum enim affulserat, qui viam monstraret errantibus, et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen immitteret, et ignorationis discuteret caecitatem.
PL 5, 928Bなぜなら、迷える者たちに道を示し、いと深い闇に置かれた者たちに知の光を差し入れ、無知の盲目を打ち払う者は、いまだ光り輝いてはいなかったからである。