アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XIX 第III巻 第XIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 962A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.19.1

1

Si nostri animi motum non recusatis audire, tantum abest ut nos Deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora, ipsasque virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere.

PL 5, 962A

もし諸君が我々の心の動きを聞くことを拒まないならば言おう。我々は神に肉体の輪郭を帰することからほど遠いばかりか、心の美徳でさえ、それによって卓越することがわずかな人にしか許されていないあの徳そのものでさえ、これほど大いなる事柄に帰することを恐れ憚るのである。

Disputationes adversus gentes 3.19.2

2

Quis enim Deum dixerit fortem, constantem, frugi, sapientem? quis probum? quis sobrium? quis immo aliquid nosse? quis intelligere? quis providere? quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem?

PL 5, 962A

というのも、誰が神を、勇敢である、確固としている、質実である、賢明であると言うであろうか。誰が高潔であると。誰が節度あると。いや、そもそも誰が、何かを知る者であると言うであろうか。理解する者であると。配慮する者であると。自分の行いの定めを、務めの定まった目的へと導く者であると。

Disputationes adversus gentes 3.19.3

3

Humana sunt haec bona, et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam obtusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis Deum esse dicat magnum? aut ideo nominis majestate praecellere, quod vitiorum careat foeditate?

PL 5, 962A

これらは人間の善であり、悪徳との対比によって、称賛に値するとの評価を得たにすぎない。それでは、いったい誰がこれほど鈍い心の持ち主、これほど愚鈍な者であって、人間の善によって神が偉大であると言うであろうか。あるいは、悪徳の醜さを欠いているというそのことによって、名の威厳において卓越していると言うであろうか。

Disputationes adversus gentes 3.19.4

4

Quidquid de Deo dixeris, quidquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum: nec habet propriae significationis notam, quod nostris dicitur verbis, atque ad negocia humana compositis.

PL 5, 962B

神について何を言おうとも、沈黙する心の思いのうちに何を思い描こうとも、それは人間的な意味へと飛び移り、損なわれてしまう。我々の言葉によって、しかも人間の営みに合わせて組み立てられた言葉によって言われることには、それ固有の意味のしるしなど備わっていないのである。

Disputationes adversus gentes 3.19.5

5

Unus est hominis intellectus de Dei natura certissimus, si scias, et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.

PL 5, 962B

神の本性について、人間が持ちうるもっとも確かな理解はただひとつである。それは、神について、死すべき者の言葉によっては何ひとつ言い表すことができないと知り、感じ取ることである。