Disputationes adversus gentes 3.36.1
Si totidem nos modis, totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati, ignes, feras, et gladios, atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram nostri sanguinis appetitione proluere.
PL 5, 988Aもし我々が、これほど多くの仕方で、これほど多くの説によって、諸君の神々への信を掘り崩そうとしたのであれば、諸君は怒りと狂乱に駆り立てられ、火や猛獣や剣、そのほか、我々の血への欲求によって己の渇きを潤すのを常としている、あらゆる種類の刑罰を我々に求めるであろうことに、疑いの余地はなかったであろう。
Disputationes adversus gentes 3.36.2
Cum vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere nostri nominis causa res humanas ab diis premi: cum quidem, si verum est esse illos uspiam, atque incalescere irarum flammis, nihil habeant justius, propter quod in vos saeviant, quam quod eos negatis subsistere, neque una esse in parte naturae.
PL 5, 988Aだが実際には、諸君自身の手によって、ほとんどすべての神威の種族が、才知と学識の見せびらかしのもとで取り除かれているというのに、諸君は敢えて、我々の名のゆえに人間の事柄が神々によって押しつぶされているのだと言い立てるのである。もし彼らがどこかに実在し、怒りの炎に燃え立つというのが真実であるならば、彼らが諸君に対して怒り狂うべき、より正当な理由はほかにありはしまい——諸君が彼らの存在を否み、自然のいかなる部分にも彼らがいないと言っているというその一事よりも。