Disputationes adversus gentes 2.11.1
Sed officiant haec nihil, nihilque impediant; plurimum quo minus eis credere atque auscultare debeatis. Et quid est, quod in hac parte, aut vos plurimum habeatis, aut nos minus?
PL 5, 825Bしかし、これらのことは何ら妨げとならず、諸君が彼らを信じ、耳を傾けるべきことを少しも妨げないとしよう。ではこの点において、諸君が多く持ち、我々が少ししか持たないものとは、いったい何であろうか。
Disputationes adversus gentes 2.11.2
Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio, vel cui libuerit creditis: nos credimus, et acquiescimus Christo.
PL 5, 825B諸君はプラトンを、諸君はクロニオスを、諸君はヌメニオスを、あるいは誰でも気に入った者を信じている。我々はキリストを信じ、キリストに安んじている。
Disputationes adversus gentes 2.11.3
Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus, sitque nobis et vobis unum et socium credere: vobis velitis dari, quod ita ab illis dicatur, accipere; vos ea, quae proferuntur a Christo, audire et spectare nolitis?
PL 5, 825Bこれはなんという不公正であろうか。我々も諸君も、それぞれの典拠となる者に拠って立ち、信じるということにおいて我々と諸君とは一つの、共通のことをなしているのに、諸君が彼らによってそう言われたことを受け入れることは自分たちに許されたいと望みながら、キリストによって語られたことには耳を傾け、目を向けようとしないとは。
Disputationes adversus gentes 2.11.4
Atqui si causas causis, partes partibus voluerimus aequare: magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti, quam in philosophis quid vos.
PL 5, 826Aしかるに、もし我々が理由と理由を、部分と部分とを比べ合わせようとするならば、我々の方こそ、我々がキリストにおいて何に従ったのかを、諸君が哲学者たちにおいて何に従ったのかよりも、よく示すことができるのである。
Disputationes adversus gentes 2.11.5
Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illa magnifica, potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci, et judicare fideliter, non esse quae fierent hominis, sed divinae alicujus atque incognitae potestatis.
PL 5, 826Aそして我々があの方において従ったのは、次のことである——彼がさまざまな奇跡によって行い示したあの壮大な業と、この上ない力とであり、それらによって誰であれ、信じざるをえない必然へと導かれ、それらが人間のなしうることではなく、何か神的な、未知の力によるものであると、忠実に判じることができたのである。
Disputationes adversus gentes 2.11.6
Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere?
PL 5, 826A諸君は哲学者たちにおいて、いかなる力に従ったというのか。我々がキリストを信じるよりも、諸君が彼らを信じるべきであったというほどの力に。
Disputationes adversus gentes 2.11.7
Quisnamne illorum aliquando verbo uno potuit, aut unius imperii jussione: non dicam maris insanias, aut tempestatum furores prohibere, compescere: non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare: non ad vitam revocare defunctos: non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem, aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare?
PL 5, 826A彼らのうちいったい誰が、ただ一言によって、あるいはただ一つの命令の下知によって——海の狂乱や嵐の猛威を止め鎮めることは言うまい、盲人に光を取り戻させ、生まれつき光を持たぬ者にそれを与えることも言うまい、死者を生に呼び戻すことも、長年の病を解き去ることも言うまい——それよりはるかに軽いこと、すなわち腫物や疥癬、あるいは肉刺に刺さった棘を、ただ一度の命令によって癒すことを、かつてなしえたであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.11.8
Non quo illos negemus, aut morum integritate laudabiles, aut non omni genere studiorum et disciplinarum peritos: nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis; concludere acutissime syllogismos; ordinare sequaciter inductiones suas; reddere definitionibus formulas, partiri, dividere: multa dicere de numerorum generibus: multa de musicis: geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare.
PL 5, 826Bこれは、彼らが人格の清廉さにおいて称賛に値することも、あらゆる種類の学問と学芸に通じていたことも、我々が否定するからではない。実に我々は、彼らがこの上なく明晰な言葉で語り、滑らかに整えられた文章で流れるように述べ、この上なく鋭く三段論法を締めくくり、自らの帰納を筋道立てて並べ、定義に形式を与え、分割し区分することを知っている。数の種類について多くを語り、音楽について多くを語り、幾何学の事柄をも自らの知識と教則によって解き明かすことを。
Disputationes adversus gentes 2.11.9
Sed quid istud ad causam? Numquid enthymemata, syllogismi, resque aliae similes scire illos veritatem spondent; aut ea re digni sunt, quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi?
PL 5, 827Aしかしそれが議論の本筋に何の関わりがあろうか。エンテュメーマや三段論法、その他これに類するものが、彼らは真理を知っていると保証するだろうか。あるいは、そのことによって、この上なく不明瞭な事柄について必ず信じられるべきほどに、彼らはふさわしい者となろうか。
Disputationes adversus gentes 2.11.10
Personarum contentio non est eloquentiae viribus, sed gestorum operum virtute pendenda. Ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit: sed qui, quod pollicetur, divinorum operum prosequitur sponsione.
PL 5, 827A人物同士の優劣は、雄弁の力によってではなく、なされた業の力によって計られるべきである。言葉を明快に紡ぎ出した者が、良き保証人と呼ばれるべきではなく、約束することを神的な業の裏付けによって成し遂げる者こそが、そうなのである。