アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput IX 第II巻 第IX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 823B · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.9.1

1

Quid illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione, et manibus tractata tenuistis?

PL 5, 823B

人間の認識から遠く隔てられた事柄について、諸君自身が書き記し、読みふけっているそれらのことどもについては何であろうか。諸君は目を凝らして観察し見たのか、手で触れて確かめたのか。

Disputationes adversus gentes 2.9.2

2

Nonne vestrum quicumque est, huic, vel illi credit auctori? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero, velut quadam fidei astipulatione tutatur?

PL 5, 824A

諸君のうち誰であれ、この著者かあの著者かを信じているのではないか。誰も彼も、他人によって言われたことが真実だと自分を納得させたのではなく、いわば信の一種の請け合いによって、それを支えとしているにすぎないのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.9.3

3

Qui cunctorum originem esse dicit ignem aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam dividit, et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus applicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus, arsurum, non Panaetio, Chrysippo, Zenoni? qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro, Democrito, Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi, atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Archesilao, Carneadi? non alicui denique Academiae veteris, recentiorisque cultori?

PL 5, 824A

万物の起源を火または水であるとする者は、タレスかヘラクレイトスを信じているのではないか。原因を数に置く者は、サモスのピュタゴラスかアルキュタスを信じているのではないか。魂を分割し、非物体的な諸形相を立てる者は、ソクラテスの徒プラトンを信じているのではないか。第五元素を根本原因に加える者は、逍遥学派の祖アリストテレスを信じているのではないか。世界に火を予告し、時が来れば燃え尽きると説く者は、パナイティオス、クリュシッポス、ゼノンを信じているのではないか。不可分の物体によって世界が常に作られては壊されると説く者は、エピクロス、デモクリトス、メトロドロスを信じているのではないか。人間には何も把握され得ず、すべては見えざる不明瞭さに包まれていると説く者は、アルケシラオスかカルネアデスを信じているのではないか。あるいはついには、古アカデメイア派か新アカデメイア派のいずれかの徒を信じているのではないか。