Disputationes adversus gentes 3.28.1
Quisquamne est hominum rationis alicujus primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus belluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana?
PL 5, 975Aはたして、いささかなりとも理性の初歩を身につけた人間で、神性の不動性をこれほど忌まわしい振る舞いによって汚し、あるいは穢すような者があろうか。野生の獣にあってさえ、人間の柔和さがしばしば和らげ、弱めてきたような性質を、神々に帰するような者があろうか。
Disputationes adversus gentes 3.28.2
Ubinam quaeso est illud, quod ab omni perturbationis affectu dii procul amoti sunt? quod lenes, placidi, mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem, atque ipsius retinent sapientiae summitatem? aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque inimica propellant, si malorum omnium, quibus quotidie carpimur, ipsi esse nobis reperiuntur auctores?
PL 5, 975Aいったいどこにあるのか、神々はあらゆる激情の動揺から遠く離れているという、あの言い分は。柔和で、穏やかで、優しく、徳のひとまとまりの中で完成の極みを保ち、まさに知恵の頂を保っているという、あの言い分は。あるいは、我々を日々苛む災いのすべての創始者が彼ら自身であると分かるのなら、なぜ我々は彼らに、逆境や敵意あるものを我々から追い払うようにと祈るのか。
Disputationes adversus gentes 3.28.3
Quantumlibet nos impios, irreligiosos vocetis, aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent.
PL 5, 975A諸君が我々をいくら不敬虔と呼ぼうと、不信心と呼ぼうと、無神論者と呼ぼうと、恋の神々がおり、戦の神々がおり、不和をまき散らす者たちがおり、狂乱の刺激で心をかき乱す者たちがいるとは、諸君はけっして信じさせることはできまい。
Disputationes adversus gentes 3.28.4
Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: aut si ea quae dicitis, faciunt, sine ulla dubitatione dii non sunt.
PL 5, 975Bというのも、彼らがまことに神であるならば、諸君が語ったようなことを行うことはないはずであり、あるいは、諸君の言うことを行うのであれば、疑いの余地なく神ではないからである。