アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXXIII 第II巻 第LXXIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 929A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.73.1

1

Sed causa in hujusmodi vertimur soli. Quid? vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum retulistis deorum?

PL 5, 929A

だが、この種の咎めにおいて、我々だけがやり玉に挙げられている。どうか。諸君は、セラピスとイシスという名を持つエジプトの神々を、ピソとガビニウスが執政官であった後になって、諸君の神々の数に加えたのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.73.2

2

Quid Phrygiam matrem, cujus? esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non, cum Annibal poenus res italicas raperet, et terrarum exposceret principatum, et nosse, et scire coepistis, et memorabili religione sancire?

PL 5, 929A

プリュギアの母神についてはどうか――その創始者はミダスとも、あるいはダルダヌスとも伝えられている――カルタゴのハンニバルがイタリアの国事を掠め取り、諸国の覇権を求めていたとき、諸君はこの女神を初めて知り、認め始め、記念すべき祭祀によって定めたのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.73.3

3

Sacra Cereris matris non quod vobis incognita essent, ascita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur, novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire?

PL 5, 929A

母なるケレスの祭儀は、諸君にとって未知のものであり、つい少し前に取り入れられたものであったからこそ、「ギリシアの」祭儀と呼ばれることになったのではないか。その添え名そのものが、新しさを証ししているのではないか。学者たちの文書に伝えられているではないか、ポンピリウスの呼名録がアポロの名を知らなかったことを。

Disputationes adversus gentes 2.73.4

4

Ex quo apparet, et liquidnm est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum.

PL 5, 930A

これによって明らかであり、明白であるのは、この神もまた諸君にとって未知の者であったこと、そして後になって初めて存在するようになり、知られるようになったということである。

Disputationes adversus gentes 2.73.5

5

Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum, quornm modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est, aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati.

PL 5, 930A

もし誰かが諸君に、いま我々が名を挙げたこれらの神威の崇拝を、なぜかくも遅れて受け入れたのかと問うならば、諸君はこう答えるに違いない――「彼らが神々の数に属することを、我々はつい最近まで知らなかったからだ」、あるいは「我々は今、予言者たちによって知らされたからだ」、あるいは「最も過酷な事態のなかで、彼らの恩恵と助けによって救われたからだ」と。

Disputationes adversus gentes 2.73.6

6

Quod si hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum.

PL 5, 930A

もし諸君が、これが自分たちによって正しく語られたことだと考えるならば、我々の側からも、それと同様の理由によって答えがなされたのだと考えてほしい。

Disputationes adversus gentes 2.73.7

7

Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit, qui eam nobis ostenderet, qui in ejus induceret veritatem, qui Deus monstraret quid sit, qui ad ejus nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.

PL 5, 930A

我々の宗教は今生まれたのである。なぜなら今こそ、それを我々に示す者が遣わされて到来し、その真理へと導き入れ、神が何であるかを示し、我々を臆見の事柄から呼び戻してその礼拝へと導く者が来たのだから。