アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXXVIII 第II巻 第LXXVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 936A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.78.1

1

Quare homines abstinete quaestionibus vacuis impedire spes vestras; nec, si aliter quam vos putatis, aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere, quam rei debetis augustae.

PL 5, 936A

それゆえ、人々よ、空しい詮索によって諸君の希望を妨げることを控えよ。そして、たとえ物事が諸君の思うのと違っているとしても、諸君の臆見のほうを、荘厳な事柄よりも信じてはならない。

Disputationes adversus gentes 2.78.2

2

Urgent tempora periculis plena, et exitiabiles imminent poenae, confugiamus ad salutarem Deum, nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute, ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse approbat Arrianus.

PL 5, 936A

危険に満ちた時代が迫り、破滅をもたらす刑罰が差し迫っている。救いをもたらす神のもとへ逃れよう。差し出された賜物について、その理由を問い求めることはやめよう。魂の救いが、そして我々自身への配慮がかかっているときには、理を尽くさずとも何事かをなさねばならない――アッリアヌスが伝えるところによれば、エピクテトスもそう語ったという。

Disputationes adversus gentes 2.78.3

3

Dubitamus, ambigimus, nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur; committamus nos Deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra, quam illius nominis et potentiae magnitudo; ne dum ipsis nobis argumenta conquirimus, quibus esse videatur falsum id, quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.

PL 5, 936A

我々は疑い、ためらい、語られていることが信ずるに足るものだとは思わない。だが、我々自身を神に委ねよう。我々の不信仰が、あの御名と力の偉大さよりも我々のうちで勝ることのないようにしよう。我々が真実であることを望まず、真実でないようにと努めているそのことを、偽りと見せるための論拠を、自分自身のために探し求めているうちに、最後の日が忍び寄り、我々が敵なる死の顎のうちに見出されることのないように。