Disputationes adversus gentes 2.7.1
Quid enim, si verum perspiciamus, etiam si omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos, et superbos nescio quae res protulit, et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen, et in opinionem scientiae subinflati pectoris tumore tollamur?
PL 5, 819B実に、真実を見極めるならば、たとえあらゆる時代を事物の探求に費やしたとしても、我々は自分の力で何かを知ることができるだろうか。我々をこれほど盲目に、これほど傲慢に、いったい何が、いかなる悪意が生み出し仕立て上げたのか。我々はまったく何も知らないというのに、それでも自らを欺き、胸を膨らませた高慢によって、知識という思い込みへと持ち上げられているのである。
Disputationes adversus gentes 2.7.2
Ut enim divina praeteream, et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium id, quod Socrates ille comprehendere nequit in Phaedone? homo quid sit, aut unde sit, anceps, varius, mobilis, pellax, multiplex, multiformis? in quos usus prolatus sit? cujus sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina? utrumne illum tellus uliginis alicujus conversa putrore, tamquam vermes animaverit, tamquam mures? an fictoris alicujus, et fabricatoris manu lineamenta haec corporis, atque oris acceperint formam?
PL 5, 820A神的な事柄や、自然の暗さの中に沈められた事柄はさておくとしても、かのソクラテスが『パイドン』において捉えることのできなかったあの事柄を、死すべき者のうち誰か解き明かすことができるだろうか——人間とは何か、どこから来たのか、定まらず、移ろい、動きやすく、欺きに満ち、多岐にわたり、多様な形を持つこの人間は、何のために世に出されたのか、いかなる才知によって考案されたのか、世界において何をなすのか、なぜこれほどの災いの群れに見舞われるのか。大地がある種の湿った腐敗によって変じて、彼を蛆虫のように、鼠のように、生あるものとしたのか。あるいは、ある造形者、ある製作者の手が、この肉体と顔かたちの輪郭に形を与えたのか。
Disputationes adversus gentes 2.7.3
Potest, inquam, scire in medio haec posita, atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa? immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, vigilemus aliquando, an ipsum vigilare, quod dicitur, somni sit perpetui portio? et quid agere videamur, insomnium cum videre nos dicimus? radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et nostris in pupulis sidant? utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat? quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant, neque omnes pariter, sed paulatim adjiciendo canescant? quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabilem semper perspicue colligatur?
PL 5, 820B私が言うのは、これら手近に置かれ、人間共通の感覚のうちに据えられた事柄すら知りうるのか、ということである——いかなる原因によって我々は眠りに沈むのか、いかなる原因によって目覚めるのか、いかなる仕方で夢が生じ、いかなる仕方で幻が生じるのか。それどころか、プラトンが『テアイテトス』で思い惑っているように、我々はそもそもいつか目覚めているのか、それとも、目覚めていると言われるそのこと自体が、絶え間ない眠りの一部分なのか。そして我々が夢を見ていると言うとき、我々は何をしていると見えるのか。我々は光線と光の働きによって見るのか、それとも事物の像が飛んできて我々の瞳に宿るのか。味は事物のうちにあるのか、それとも口蓋との接触によって生じるのか。いかなる原因によって毛髪は生まれつきの黒さを脱ぎ捨てるのか、しかもすべてが一様にではなく、少しずつ加わるようにして白くなっていくのか。あらゆる液体が混合によって一つの物体をなすのに、油だけがそれに浸されることを拒み、常に自らの、他と混じり合わぬ本性のうちに明瞭にまとまるのはなぜか。
Disputationes adversus gentes 2.7.4
Ipse denique animus, qui immortalis a vobis et Deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira et fatua et insana?
PL 5, 822A結局のところ、諸君によって不死にして神であると語られるかの心自体は、なぜ病人にあっては病み、幼児にあっては愚かで、老年にあっては疲れ果て、正気を失い、愚かしく、狂気に陥るのか。
Disputationes adversus gentes 2.7.5
Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, quod cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.
PL 5, 822A彼らの脆弱さと無知は、いっそう憐れむべきものである。なぜなら、我々がいつか何か真実なことを言うことがありえたとしても、果たして真実なことを言ったのかどうか、そのこと自体が我々にとって定かでないからである。