Disputationes adversus gentes 2.59.1
Si praesto est quod libuerit scire, et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate, et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae? ut in superis partibus, atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis, et ad fluorem semper decursionemque tam prona?
PL 5, 902Aもし知りたいと望むことが手近にあり、事物についての知識が明白なところに定められているというなら、説き明かして語るがよい——雨はいかなる仕方と理によって生じるのか。上方の領域、この大気の中間において、水という、本性上不安定で、つねに流れ下ろうとする傾きを持つものが、どのようにして宙に保たれているのか。
Disputationes adversus gentes 2.59.2
Edissertate, inquam, et dicite quid sit quod grandinem torqueat? quod guttatim faciat pluviam labi? quod imbres, ac nives plumeas, et fulgora dilatarit? ventus unde oriatur et quid sit? cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset, et una esse species coeli, nihil ut rerum desideraret integritas?
PL 5, 902B説き明かすがよい、と私は言う——雹をよじり固めるものは何か。雨を滴となって落とすものは何か。にわか雨や、羽毛のような雪や、稲妻を広げ渡すものは何か。風はどこから起こり、何であるのか。季節の移り変わりが定められたのはなぜか——一つの状態に定め、空の姿を一つに保つことも可能であって、それでも事物の完全性が何一つ欠けることはなかったであろうに。
Disputationes adversus gentes 2.59.3
Quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint, aut terrarum hae dulces, aliae sint amarae, vel frigidae?
PL 5, 903A海が塩辛く、あるいは大地のうちある土地は真水を持ち、他の土地は苦く、あるいは冷たいのは、いかなる原因、いかなる理によるのか。
Disputationes adversus gentes 2.59.4
Quo ex materiae genere humanorum corporum concreta et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata? quid intestina, quid venas fistulatas, et commeabiles fecerit?
PL 5, 903A人間の肉体の内臓は、いかなる種類の材料から凝り固まり、堅固にされているのか。骨はどこから硬く形づくられているのか。腸を、あるいは管のように通じ合う脈管を、何が作り上げたのか。
Disputationes adversus gentes 2.59.5
Cur cum esset utilius oculis nos illuminare compluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustis applicati?
PL 5, 903A失明の危険に備えるためには、我々をより多くの目で照らすほうが有益であったはずなのに、なぜ我々はわずか二つの狭い目に限られているのか。
Disputationes adversus gentes 2.59.6
Belluarum, et anguium tam infinita atque innumerabilia genera, cujus rei sunt causa vel informata, vel prodita? quid in mundo faciunt bubones, immussuli, buteones? quid alites et volucres caeterae? quid formicarum et vermium genera, in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices? quid impudentes muscae, araneae, sorices, mures, sanguisugae, tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium? quid herbarum, aut fruticum, aut adolentia naribus, aut tristia in odoribus semina?
PL 5, 903A獣や蛇のこれほど数限りなく数え切れぬ種類は、いったい何のために形づくられ、あるいは生み出されたのか。世界の中でミミズクや、チョウゲンボウや、ノスリは何をしているのか。他の鳥や翼あるものたちは何をしているのか。蟻や虫の種々の類は、様々な害と滅びのために生まれてくるが、それは何のためか。ノミとは何か。恥知らずな蠅、蜘蛛、トガリネズミ、鼠、蛭、アメンボとは何か。棘、茨、燕麦、毒麦とは何か。あるいは、鼻に香り、あるいは匂いにおいて不快な、草や灌木の種子とは何か。
Disputationes adversus gentes 2.59.7
Immo, si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid posse censetis, quid sit triticum, dicite: far, hordeum, milium, cicer, faba, lenticula, melonula, cuminum, porrina, ulpicum, cepe?
PL 5, 905Aいや、それどころか、もし何かを知ることができ、把握できると諸君が考えるのであれば、小麦とは何であるか言うがよい。スペルト小麦、大麦、キビ、ひよこ豆、そら豆、レンズ豆、メロン、クミン、ポロ葱、ニンニク、玉葱とは何であるか。
Disputationes adversus gentes 2.59.8
Non enim si fructui vobis sunt, et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum, aut promptum est, quid sint singula, scire: cur talibus figurata sint formis? fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores, alios odores, alios colores, quam quos habent singulae res, habere debuerint, an et alios potuerint sumere?
PL 5, 905Aというのも、それらが諸君にとって実りとなり、日々の食物のうちに数えられているからといって、それぞれが何であるかを知ることが容易であり、たやすいことなのではない。なぜそれらはそのような形に形づくられているのか。それぞれの物が、持っている以外の他の味、他の匂い、他の色ではなく、まさにその味、匂い、色を持たねばならなかった必然性が何かあったのか、それとも他のものを帯びることもできたのか。
Disputationes adversus gentes 2.59.9
Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico, ut est sapor, et caetera qualitatum distantias quibus ex rationibus ducant? Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum.
PL 5, 905Aさらに、味そのもの——味というものそのものが何であるか——また、その他の性質の相違は、いかなる理によって導かれるのか。諸君は言う、元素から、そして事物の第一の起源から、と。
Disputationes adversus gentes 2.59.10
Amara sunt enim elementa, vel dulcia, odoris sunt alicujus, vel oloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates, quibus aut suavitas nascitur, aut sensibus offensio comparatur?
PL 5, 905A元素というものは、苦く、あるいは甘く、何らかの香りや匂いを持つのだろうか。そのため、それらの結合から、生まれ出るものにおいて性質が分け与えられ、それによって快さが生じたり、感覚への不快が生じたりするのだと、我々は信じるべきなのだろうか。